A Pharnabazo missi sunt barbari sicarii, quibus datum erat negotium ut Alcibiadem interficerent. Illi, cum Alcibiadem aggredi ferro non auderent (osare), noctu ligna contulerunt circa casam ubi quiescebat et omnia incenderunt, ut igne occideretur. Ille autem, ut flammarum strepitu excitatus est, ensem arripuit et familiari suo imperavit ut se sequeretur. Tum vestimenta, quae in praesentia (= in quel momento) in casa erant arripuit et in flammas eiecit, ut vim incendii sedaret et incolumis transire posset. Barbari, cum vidissent id, tela eminus emiserunt et hominem occiderunt. Tunc mulier, quae cum Alcibiade iamdiu vivebat, cum corpus sua veste contexisset, id concremavit igne, qui a sicariis incensus erat.
-------------------
Messaggio dell'admin del forum
TROVATE LA TRADUZIONE QUI