da Ospite » 17 mag 2019, 12:00
avrei bisogno della versione di latino Il vero poeta è un maestro non un discepolo vi allego il testo:
...et ex tragoedia quamdam sententiam tolleret, progressus in scaenam dixit se ut populum doceret, non ut ab eo disceret, fabulas componere solere. Laudanda profecto fiducia est, quae aestimationem sui certo pondere examinat, tantum sibi adrogans, quantum a contemptu et insolentia distare satis est. Itaque etiam quod Alcestidi, tragico cuidam poetae, Euripides respondit, est probabile. Apud quem cum ille quereretur quod, eo triduo, non ultra tres versus, eosque maximo cum labore, deducere potuisset, atque ipse centum se perfacile scripsisse gloriaretur: "sed hoc - inquit - interest: quod tui in triduum tantummodo, mei vero in omne tempus sufficient!" Alterius enim scripta fecundi cursus (di rapida stesura) intra breve tempus corruerunt, alterius cunctante stilo elucubratum opus per omne aevi tempus plenis gloriae velis vertur (viene tramandato). (da Valerio Massimo)