da Ospite » 25 mag 2019, 13:08
Cum Perseo Aemilius Paulus consul Nonis Septembribus dimicavit vicitque eum, viginti milibus peditum eius occisis. Equitatus cum rege integer fuit. Urbes Macedoniae omnes, quas rex tenuerat, Romanis se dediderunt. Ipse rex, cum desertus esset ab amicis, venit in Pauli potestatem. Sed honorem ei consul non sicut victo habuit. Nam, cum vellet ad pedes eius cadere, non permisit et iuxta se in sella collocavit. Macedonibus et Illyriis victis hae leges a Romanis datae sunt: ut (che) liberi essent et praestarent Romanis dimidium eorum tributorum, quae antea suis regibus praestiterant, ut appareret populum Romanum pro aequitate magis quam pro argenti aviditate dimicare. Itaque in conventu infinitorum populorum Paulus hoc pronuntiavit (fece proclamare) et legationes multarum gentium, quae ad eum convenerant, magnificentissime ad convivium invitavit. Nam arbitrabatur iustum esse in bello vincere et in convivii apparatu elegantem se praestare. Eutropio