da Ospite » 26 mag 2019, 17:48
In Etruscae disciplinae voluminibus scriptum invenimus ingentem terrarum motum Lucio Marcio et Sexto Iulio consulibus factum esse in agro Mutinensi. Namque montes duo inter se concurrerunt crepitu maximo adsultantes recedentesque, et inter eos flamma fumusque igneus in caelum exierunt interdiu. Huic horrifico spectaculo multitudo magna equitum Romanorum familiarumque eorum et viatorum adfuit, qui perterriti ex via Aemilia spectaverunt. Concursu duorum montium villae omnes per latum spatium elisae sunt, animalia permulta, quae intra fuerant, exanimata sunt. Haec clades evenit anno ante sociale bellum quod inter Romanos sociosque Italicos fuit, quod non minus funestum fuit terrae ipsi Italiae quam bella civilia inter Marium et Sullam, vel inter Caesarem et Pompeium, quae haud multos post annos secuta sunt et paene ad extremam perniciem rem publicam adduxerunt. da Giulio Ossequente