da picci.93 » 8 ott 2008, 15:12
1.lysander petiit a pharnabazo,ut sibi testimonium daret quanta sanctitate bellum gessisset sociosque tractavisset.
2.patres censuerunt ut consules provincias inter se compararent et sortirentur uter Italiam,uter classem navium haberet.
3innumerabiles quaestiones sunt de animo: unde sit,qualis sit, quando esse incipiat, quamdiu sit, domicilia mutet in alias animalium formas,an non amplius quam semel serviat; utrum corpus sit an non.
4.cnaeus magius, cum gravi morbo adfectus esset, amicis adhibitis,praesente matre sua Dinaea,uxorem suam interrogavit essetne praegnans.
5.praetor primus hostem percussit, et ita se immiscuit mediis, ut vix utrius partis esset nosceretur.
6.dubitabam tu has ipsas litteras essesne accepturus.erat enim incertum visurusne te esset tabellarius.
7.tyrannus incertum est phalarimne an Pisistratum sit imitaturus.
8.mihi in dies magis animus accenditur, cum considero, quae condicio vitae futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem.