da monella » 23 ott 2008, 17:55
2 solon cum interrogaretur cur nullum supplicium constituisset in eum qui parentem necasset respondit se id neminem facturum putasse
4 vereor ne natura cum corpora nobis infirma dedisset iisque et morbos insanabiles et dolores intolerabiles adiunxisset animos quoque dederit et corporum doloribus congruentes et separatim suis angoribus et molestiis implicatos
4 naturales divitias epicurus dixit parabiles esse quod parvo esset natura contenta
5 non dubitavi id a te per litteras petere quod mihi omnium esset maximum maximeque necessarium
7 ad caesarem legati venerunt qui se ea quae imperasset facturos pollicerentur
9 ita facillime quid veri simillimum esset inveniri posse socrates arbitrabatur
10 apelles pictores eos peccare dicebat qui non sentirent quid esset satis