Contra Veientanos, qui rebellaverant, a senatu missus est M. Furius Camillus

Messaggioda Ospite » 14 lug 2019, 7:01

traduzione
...postquam dictator electus erat. Primum Veientanos proelio vicit, deinde etiam eorum urbem cepit non in acie sed insidiis. Nam, dictatoris iussu, milites Romani cuniculum foderunt sub urbis moenibus, per quod Romani Veios intraverunt et brevi tempore defensores superaverunt. Itaque Camillus finem posuit decennali bello et Romam multum locupletavit, quia milites Veiis magnam praedam fecerant. Post hanc victoriam Camillus in Faliscos bellum gessit et sua virtute Faliscos, non minus nobilem civitatem, ad deditionem coegit. Sed cum dictator in Urbem venit, a L. Apuleio tribuno plebis accusatus est quod ut milites dicebant praedam Veientanam iniuste diviserat. Tum Camillus iratus Urbem reliquit sed, postquam Galli Romam petiverant, immemor suorum civium invidiae, magnam manum Ardeatium collegit et novum exercitum in Gallos duxit. Galli, quod inopinato adventu Camilli territi erant, primo concursu fusi sunt et salutem fuga petierunt. Iterum extra Urbem hostes oppugnavit et devicit. Itaque Camillus appellatus est Romulus ac parens patriae conditorque alter Urbis
Ospite
 
Risposte:

Messaggioda giada » 14 lug 2019, 7:22

Contro i Veientani, che erano insorti fu mandato dal senato Furio Camillo, dopo che era stato nominato dittatore. Per prima costa egli sconfisse con un combattimento gli abitanti di Veio, poi prese anche la loro città non con un combattimento ma con uno stratagemma. Infatti, su comando del dittatore, i soldati romani scavarono un cunicolo sotto le mura della città, ...
[center][/center]

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-19 05:20:11 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.