Aegyptus terra arida est, sed ubi Nilus fluit, vita operaeque florent

Messaggioda Ospite » 14 lug 2019, 8:23

TRADUZIONE
[...] Procul a Nilo loca deserta sunt: ibi Aegyptii non vivunt propter aquae inopiam. In libro de Aegypto Herodotus, vir doctus inter Graecos, iure scribebat: «Aegyptus Nili donum est». Nam aquae Nili redundabant et agros fecundo limo operiebant; itaque frumentum celeriter crescebat atque horrea semper plena erant. Arare terram necesse non erat: agricolae in umido limo frumentum, quod copiosum crescebat, serebant ac deinde metebant. Aegypti incolae mathematicae et geometriae et medicinae scientiam colebant. Scribae administrabant: nam scribere poterant et scripturas calculosque in paginis papyraceis ponebant. Numerus immensus servorum altos obeliscos et splendida templa, columnis statuisque ornata, aedificabat.
Ospite
 
Risposte:

Messaggioda giada » 14 lug 2019, 8:29

[center][/center]

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-25 11:48:16 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.