da Nick2004 » 21 nov 2019, 15:57
Vi prego di tradurre la seguente versione n. 32 tratta dal libro "Lingua e cultura latina" edizione gialla Grazie. Niccolò 2004
Alessandro sposa Rossane
Cum Alexander eiusque exercitus in Sogdianam, provinciam quae apud Parapamisum montem sita erat, pervenissent, Oxyartes, eius regionis rex, se suosque Alexandri benignitati clementiaeque commisit, illum eiusque duces domum in hospitio accepit atque lautum convivium victoribus instruxit. Inter convivium triginta nobiles virgines processerunt ut honorem Alexandro tribuĕrent; inter has filia Oxyartis erat, Roxane nomine, virgo eximia pulchritudine summaque virtute. Illa, cum in convivium inter alias virgines processisset, omnium convivarum oculos in se convertit ac maxime Alexandri regis. Is, cum repentino amore Roxanes captus esset, cum utilia putaret ad concordiam amicitiamque inter victores ac victos coniugia inter Macedones ac Persarum virgines, statuit ut eam in matrimonium ducĕret simulque imperavit ut duces Macedones matrimonio cum aliis virginibus se iungĕrent. Oxyartes, laetus hoc Alexandri consilio, cum panem poposcisset, eum gladio divisit ac partem Roxanae partem Alexandro praebuit ut sanctum matrimonii pignus esset.