Codex pagina 209 numero 7 (A e B)

Messaggioda Giaik » 18 set 2020, 14:52

Esercizio A

1. sapientes virtutem auro pretiosiorem putant. 2. Num Pompeìus audacior quam Caesar fuit? 3. Augustus deo similis putatus est, quia nemo aut in bello felicior aut in pace moderatior fuit.4. E vobis quaeimus uter sapientior fuerit Socrates an Plato. 5. Horatius poeta fontem Bandusiae splendidiorem vitro esse dicit. 6.Omnes dicunt senes futura loquaciores esse 7. Philosophi ex se quaerunt utrum gravius malum sit dolor an improbitas. 8. Omnes scimus leporem velociorem cane esse. 9. Quo doctior sis, Latinam linguam disce. 10. Puto neque esse neque fuisse oratorem quemquam facundiorem Cicerone. 11. Agricolae, agros diligenter colite, quo copiosiores fructus ferant. 12. Num vobis spes est Antonium mitiorem fieri posse? 13. Neque vero est quicquam turpius vanitate. 14. Consul aggerem ac valium exstrui iussit, quo castra tutiora essent. 15. Tanta est utriusque loci amoenitass, ut nesciam uter pulchrior sit. 16. Quaedam iura scripta non sunt sed omnibus legibus scriptis certiora ac sanctiora sunt. 17. Si prudentiores fueritis atque vestrorum magistrorum praeceptis oboediveritis in vestra pueritia, in iuventute doctrina vestra clarior erit. 18. Ferunt e consulibus, qui apud Cannas contro Hannibalem pugnaverunt, Varronem audaciorem, Aemilium Paulum prudentiorem fuisse.

Esercizio B

1. Vilius argentum est auro, virtutibus aurum. 2. Hominem callIdiorem vidi neminem quam Phormionem.3. Nihil est amabilius quam morum similitudo bonorum. 4. Verba puellarum foliis leviora caducis (sunt). 5. Gravior vobis erit hostium voluntas quam civium? 6. Fortius lignum quercus habet et incorruptius. 7. Luce sunt clariora nobis Consilia tua omnia. 8. Quid potest esse iuventute laetius pulchriusque? 9. Exegi monumentum aere perennius regalique sita («mole») pyramidum altius. 10. Omnes Alexandrinorum copiae contro munitiones pontis latiore loco constiterunt. 11. Ignoratio futurorum malorum utilior est quam scientia. 12. Quid est optabitlius sapientia? 13. In homine solo ratio est, qua nihil potest esse praestantius. 14, Nihil honestius magnificentiusque (est) quam pecuniam contemnere. 15. Quo quisque honestior fama, patrimonio, genere est, eo fortius se gerat («si comporti»). 16. Tertio post die, ob iram aut aliquam spem liberalioris militiae, ducenti septuaginta duo equites, Numidae et Hispani, ad Marcellum transfugerunt.


Libro codex
Pag 209 es 7 (A,B)
Allegati
03617F59-9A23-4982-847B-80CD7F84BFF8.jpeg
E105EC64-8AE5-44EF-823C-5AF98AD3DA8F.jpeg
Giaik
 
Risposte:

Messaggioda Eragon » 19 set 2020, 1:59

[center]
[/center]

Eragon

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-20 02:16:09 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.