da __MaRtY_4eVeR__ » 7 apr 2009, 14:45
Cum ludorum hora venit,attentique spectaculis et oculi et animi hominum erant,ex improviso Romani Sabinorum filas rapiunt et in tecta sua ducunt.Tum athletae ludos interrumpunt;maesti et territi Sabini in suos vicos confugiunt,violatum hospitium accusant,Neptunum in auxilium vocant.Frustra Romulus eorum superbiam accusat,quia conubia negaverant;Sabini ad bellum se parant.Longum et cruentum bellum fuit:tum Roomani vicerunt proelio Sabinos,tum Sabini Romanos.Denique Titus Tatius,Sabinorum rex,dolo Capitolium occupavit,dum Romani in campo,qui inter Capitolium et Palatium est,copias instruunt.Duo exercitus ad supremum proelium se parant,cum Sabinae,quae iam amare viros coeperant et liberos eis genuerant,inter maritos et patresse iecerunt et eos suppliciter precibus invocant:<<A proelio desistite,si nos amatis,aut nos,quae causa belli fuimus,interficite:soceri generos ne interficiant,neve generi soceros>>. Tum silentium est:non solum Romani et Sabini bellum intermittunt,sed etiam regnum consociant.
A chiunque la traduca dico grazie..