EMILIO PAOLO SOPPORTA CON CORAGGIO LA MORTE DEI SUOI FIGLI

Messaggioda fabry1 » 22 apr 2009, 21:24

Ragazzi vi prego aiutatemi..ho letto sul sito che questa versione e' presente anche sulla lista..

Il titolo e' EMILIO PAOLO SOPPORTA CON CORAGGIO LA MORTE DEI SUOI FIGLI ed è di Valerio Massimo.

Se potete per favore fornirmi la traduzione..grazie mille!

fabry1

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda giada » 23 apr 2009, 8:38

Aemilius Paulus,vir magnae auctoritatis, maximi animi, amantissimus patriae nunc felicissimi, nunc miserrimi patris clarissima repraesentatio, ex quattruor filiis formae insignis, egregiae indolis, duos iure adoptionis in Corneliam Fabiamque gentem translatos sibi ipse degnavit, duos ei fortuna abstulit. Quorum alter triumphum patris funere suo quartum ante diem praecessit, alter in triumphali curru conspectus post diem tertium exspiravit. Itaque, qui ad donandos usque liberos abundaverat, in orbitate subito destitutus est. Quem casum quo robore animi sustinuerit, oratione, quam de rebus a se gestis apud populum habuit, hanc adiciendo clausulam, nulli ambiguum reliquit: “ cum in maximo proventu felicitatis nostrae, Quirites, timerem ne quid mali fortuna moliretur, Iovem Optimum Maximum Iunonemque Reginam et Minervam precatus sum ut, si quid adversi populo Romano inmineret, totum in meam domum converteretur. Quapropter bene habet: annuendo enim votis meis id egerunt, ut vos potius meum casum doleatis quam ego vestro ingemiscerem”.

emilio paolo sopporta con coraggio la morte dei suoi figli.gif

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

release check: 2020-01-13 12:34:15 - flow version _RPTC_CGV1.0