da Sabino92 » 31 dic 2009, 17:09
Per favore ho bisogno della traduzione di questa versione
timotheus, dux atheniensis, tam felix in expugnandis urbibus fuit, ut eius dormientis effigies depicta sit tenentis rete, in quod Fortuna urbes cogeret.Quod quidem vel assentandi vel irrtandi causa excogitatum est. Certe eiusmodi honores ei ab Atheniensibus habiti sunt, qui antea nemini. Cum maxime et rerum gloria et potentia floReret, incidit forte in Platonem extra Athenarum moenia non de armis et classibus, non de tributis et stipendio aliisque eius generis rebus disserentem, sed de bono atque honesto, exclamavit:"Oh beatam vitam! Oh veram felicitatem!".
Quibus verbis significabat eiusmodi colloquia omnibus divitiis atque honoribus sibi potiora. Eumdem Timotheum ferunt, cum aliquando in Academia cenavisset apud Platonem fuissetque et frugali mesa et erudito prudentique colloquio exceptus, eo convivio fuisse mire delectatum; cumque Platonem vidisset postridie, dixisse:"Veste quidem cenae non solum in praesentia, sed etiam postero die iucundae sunt".