da 2345prisci » 1 giu 2010, 9:25
mi serve subito la versione di giustino fondazione della città di marsiglia per favore aiutatemi il più presto possibile vi prego!!!!
Phocaeenses graeci, exiguitate terrae coacti, magis navigandi quam terrae excolendae studiosi fuerunt: piscando, mercando, maritimis latrociniis exercendis vitam tolerabant. Itaque in ultimam oceani oram procedere ausi, in sinum Gallicum ad hostium Rhodani amnis devenerant et, loci amoenitate capti, domum reversi, referendo quae viderant, plures cives suos ad emigrandum sollicitavere. Duces classis Simos et Protis fuere. Itaque Nannum, Galliarum regem, in cuius finibus urbis condendae consilium ceperant, ad amicitiam petendam convenerunt.forte eo tempore occupatus rex erat in apparandis gyptiae filiae nuptiis quam more gentis suae, genero inter epulas electo in matrimonium tradendam curabat. itaque cum ad nuptias invitati essent omnes proci, rogantur etiam graeci ad convivium. cum ergo virgini eligendo esset iuvenis, cui nubere, Gyptia Proti aquam porrigendo, eum sibi sponsum elegit. Sic protis, factus ex ospite gener,locum condendae urbi a socero accepit. condendi locus prope ostia Rhodani in remoto sinu fuit.