Sicilia traditur primum Trinacria postea Sicania appellata esse. Cyclopes in ea antiquitus dominabatur, sed, postquam Apollo eos necavit, rex insulae Cocalus factus est. Deinde singulae urbes in tyrannorum potestatem venerunt, inter quos Anasilaus clarus fuit. Hic iustum adsidue se praebuit atque eius moderatio magni aestimata est.Moriturus, tyrannus filiis adhuc parvis tutorem Micalum dedit, spectatae probitatis servum; atque ea fuit apud omnes memoria suorum meritorum, ut libenter praetulerint servo parere quam mortui tyranni filios deserere. Ita evenit ut liberi cives, suae dignitatis obliti, permiserint regnum a servo administrari. Cum autem Carthaginienses occupare Siciliam instituissent, diu pugnare coacti sunt contra variarum urbium insulae tyrannos.
Mi servirebbe subito se possibile :D