da Nonsochisono07 » 13 mag 2017, 7:05
Vi prego fatemi la versione ,il prima possibile,mi serve entro un'ora..
Incredibili quadam omnes afficimur cupiditate discendi, qua ad quaslibet difficultates obeundas adducimur, dum aliquid novi pervideamus atque exploremus. Pueruli, paulo postquam in lucem exorti sunt, curiose omnia inspiciunt; simul ac loqui possunt, crebro ex iis qui adsunt de qualibet re quaerunt: «Quid? Cur?» et responsa flagitant. Eadem pervidendi explorandique cupiditate vel grandiores natu impellimur et fere cogimur ut rerum naturae arcana investigemus. Quamobrem modo per maria turbida vel per aspera desertave loca progredimur ad ignotas regiones nationesve petendas, modo caeli vias telescopiis scrutamur ut solis, lunae, stellarum, cometarum rationem ineamus, modo microscopiis tenuissimas fibras minimasque particulas corporum inspicimus ut ipsius vitae causas intellegamus.
- Allegati
-