da ManilausiGioila » 6 gen 2018, 13:02
Ipse circenses ex amicorum libertorumque cenaculis spectabat, interdum ex pulvinari et quidem cum coniuge ac liberis sedens. Spectaculo plurimas horas, aliquando totos dies, aberat, petita venia commendatisque qui suam vicem praesidendo fungerentur. Verum, quotiens adesset, nihil praeterea agebat, seu vitandi rumoris causa, quo commemorabat patrem suum Caesarem vulgo reprehensum esse, quod inter spectandum epistulis libellisque legendis aut rescribendis vacaret, seu studio spectandi ac voluptate, qua teneri saepe ingenue professus est. Corollaria et praemia in alienis quoque muneribus ac ludis et crebra et grandia de suo offerebat. Spectavit autem studiosissime pugiles et oppidanos catervarios inter angustias vicorum pugnantes temere ("alla cieca") ac sine arte. Universum denique genus ("ogni categoria") praebentium publico spectaculo operas aliquas etiam cura sua dignatus est: athletis et conservavit privilegia et ampliavit, gladiatores sine missione edi prohibuit, coercitionem in histriones ademit magistratibus omni tempore et loco lege vetere permissam, praeterquam ("tranne che") ludis et scaena.
dal libro Il tantucci plus