da Lucia_414 » 17 mar 2018, 16:06
Avrei urgentemente bisogno delle frasi n. 36 di pag. 144-145 del libro ad litteram esercizi 1
1. Celeritas hostium Romam terrorem gessit et aegre copiae tumultuariae in hostes ductae sunt qua lumen Allia, de Crustuminis (Crustumini) montibus alto alveo deluens, non multum infra viam Tiberi miscetur. 2. Dux celeriter nocturno tempore insidias disponens belli rationem paravit et prima luce proelium committens praeter paucos equites ex primo agmine fugientes reliquos aut interfecit aut in deditionem accepit. 3. Diffudit magnitudo populi Romani ultra Rhenum ultraque veteres terminos imperii reverentiam. 4. Veneti, etsi Sarmatis similes sunt quia omnia eripientes pererrant inter montes et silvas, tamen inter Germanos collocantur, quia et aedes figunt et scuta gestant et pedum pernicitate gaudent, dum Sarmatis in plaustro equoque viventibus omnia diversa sunt. 5. Massilienses portas Caesari clauserant; identes Albicis, barbaris hominibus montes apud Massiliam incolentibus, eos ad se vocaverant, rumentum ex initimis regionibus atque ex omnibus castellis in urbem convexerant, armorum oicinas in urbe instituerant; muros, portas, classem reiciebant. 6. Regiones Italiae circa Etruriam in omnibus locis fossilia arenaria habent, trans Appenninum vero in regionibus ad Hadriaticum mare fossilia arenaria non inveniuntur, trans mare, in Achaia et Asia, ne nominantur quidem.
- Allegati
-
-