da Silvya94 » 23 apr 2018, 7:13
Alii putant magnam famae cupiditatem impulisse Brutum ad Caesaris necem: alii contra affirmant solum libertatis ardentem amorem eundem impulisse. Omnes tamen eius mortem non indignam fuisse consentiunt. In proelio apud Philippos, in quo et ipse in fugam se dederat, cum quidam ei nuntiaverunt multos milites Antonio se dedisse, iam salutis nullam spem esse brutus sensit. Nihil tamen timuit et in maxima tranquillitate permansit. Atque etiam gaudium patefecit quod non multi milites in proelio ceciderant, deinde superstites incitavit ut fuga se servarent. Postremo gladio se traiecit. Tradunt antonium imperavisse ut eius corpus pretioso paludamento involverent et ad serviliam matrem mitteretur. Paulo post et porcia uxor sibi ipsa mortem conscivit
versione latino Mi aiutateee??? Grazie :)
- Allegati
-