da Daniele169261 » 6 lug 2018, 9:15
Athenis multi sapientes et docti viri vixerunt: multi Athenis nati erant (erano nati), multi autem ex aliis regionibus Graeciae vel Asiae, ubi erant florentes coloniae Graecorum, venerant. Nam Athenae erant oppidum florens divitiis et bonarum artium studiis. Ex hac urbe in totam Graeciam quasi lux clarescebat, quia ibi ingens multitudo philosophorum, oratorum, poetarum, artificum vivebat. Artifices sagaci ingenio urbem splendidis aedificiis et templis ornaverant, inter quae Parthenon erat, in Acropoli positus (posto) et deae Athenae dicatus. Athenarum portus Piraeus fuit, unde veloces naves classis Atheniensium ad insulas Aegaei maris et ad urbes Asiae solvebant. Ex Graecia in Italiam venit Plato philosophus, auditor Socratis, et antea in Magna Graecia, deinde in Sicilia apud Dionysium tyrannum aetatem degit. Etiam militari laude Athenienses floruerunt: nam fere soli copias barbarorum profligaverunt et ingentem classem Persarum perdiderunt.
- Allegati
-