da Ospite » 17 lug 2018, 8:11
Servius Tullius rex bellum indixisse Sabinis traditur, genti, quae ea tempestate fortissima et opulentissima existimabatur. Devictis Sabinis, cum in magna gloria civitas Romana esset, nuntiatum est regi et patribus in montibus Albanis lapides de caelo cecidisse. Quod cum vix credi posset, missi sunt a senatu legati ut viserent prodigium. In conspectu eorum crebri ceciderunt lapides, sicut cum grandinem venti in terram agunt. Visi etiam sunt sibi audire vocem ingentem ex summo colle, quae videbatur praecipere ut patrio ritu Albani sacra facerent. Romani quoque novendiale sacrum publice suscipere iussi sunt seu voce caelesti ex Albano colle missa seu haruspicorum monitu. Ex illo tempore mansit sollemne ut, quotiescumque prodigia nefasta evenisse nuntiarentur, feriae per novem dies agerentur, quae novendialia appellatae sunt.
la versione di latino qui si intitola Origine di una cerimonia di espiazione fate presto ne ho bisogno