Fatale negligenza di ipsipile

Messaggioda Tullo22 » 11 set 2018, 15:53

Cum Iason Colchidem petivisset, vellus aureum quaerens, insulam Lemnum nactus est. Illic simulavit se Hypsipylen, Thoantis regis filiam, uxorem ducere velle, eamque compressit. At postea fugit, mulierem in insula relinquens cum Euneo Deipiloque, duobus geminis, quos illa pepererat. Postea piratae eos ceperunt et Lyco, Nemeae regi, vendiderunt. Lycus ex Hypsipyle quaesivit, an filium suum quoque alere posset et illa promisit se id facturum. Septem ductores, qui Thebas oppugnatum ibant, devenerunt in Nemeam, ubi Hypsipyle in servitute puerum Archemorum sive Ophiten, Lyci regis filium, nutriebat. Cui oraculum interroganti utrum filius victurus esset necne, responsum erat, ne umquam in terram puerum deponi sineret antequam posset ambulare. Ergo ductores septem, qui Thebas ibant, aquam quaerentes, devenerunt ad Hypsipylen eamque rogaverunt ut eis aquam demonstraret. Illa, timens puerum in terram deponere, apud fontem aspexit apium altissimum, in quo puerum deposuit. Quae dum aquam eis tradit, draco, fontis custos, puerum exedit. At draconem Adrastus et ceteri occiderunt et Lycum oraverunt, ne supplicium de Hypsipyle sumeret, ludosque puero funebres instituerunt, qui quinto quoque anno fiunt, in quibus victores coronam accipiunt.


Urgentissimo
Allegati
fatale negligenza di ipsipile.png.jpg
Screenshot_20180911-175204.png
Tullo22
 
Risposte:

Messaggioda giada » 11 set 2018, 16:25

traduzione in corso

giada

Site Admin
Site Admin
 

Messaggioda giada » 11 set 2018, 16:52

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-28 21:55:57 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.