da Ospite » 24 gen 2019, 17:03
Mirum Iter volume 2 pagina 199 numero 259
C. Plinius Calestrio Tironi suo salutem Iacturam gravissimam habui, si iactura dicenda est tanti viri amissio. Decessit Corellius Rufus, et quidem sponte, quod dolorem meum exulcerat. Est enim luctuosissimum genus mortis, quae non ex natura nec fatalis videtur. De iis enim quos arcessita mors aufert insanabilis dolor est, quia creduntur etiam diu potuisse vivére. Corellius quidem plurimas vivendi causas habebat: optimam conscientiam, optimam famam, praeterea filiam, uxorem, veros amicos. Sed tam longa, tam iniqua valetudine conflictabatur ut haec tanta pretia vivendi mortis rationibus vincerentur. Implevit quidem annum septimum et sexagesimum, quae aetas etiam robustissimis satis longa videtur; scio. Ego tamen mihi videor amicum iuvenem et firmissimum perdidisse, ita ut vitae meae testem, rectorem, magistrum. Nova solacia mihi porrige: quae audivi, quae legi sponte succurrunt, sed tanto dolore superantur. Vale
- Allegati
-