da andycarbone63 » 28 gen 2019, 14:48
1. Istae ineptiae poetis relinquantur: ii aures oblectant et dulcem fabulam nectunt. (Seneca) • 2. Caesar a tribunis militum centurionibusque pecuniam sumpsit hanc deinde exercitui distribuit. (Cesare) • 3. Magnam gratiam habemus dis immortalibus atque huic ipsi Iovi Statori, antiquissimo custodi huius urbis, quia hanc tam taetram, tam horribilem tamque infestam rei publicae pestem effugimus. (Cicerone) • 4. Tum autem et intemperantia Pausaniae et ìustitìa Aristidis accìdit ut omnes fere civitates Graeciae ad Atheniensium societatem se applicarent et adversus barbaros hos duces deligerent sibi (Nepote) • 5. Dis immortalibus solis et virtus et beata vita contigit, nobis umbra ìllorum honorum: accedimus ad illa, non pervenimus. (Seneca) • 6. Populi Romani exercitus Cnaeum Pompeium circumsedet: nos vivimus, et stat urbs ista, praetores ìus dicunt, aediIes ludos parant, ego ipse sedeo. (Cicerone) • 7. Timotheus, classi praefectus, Corcyram sub imperium Atheniensium redegìt idemque socìos adiunxit Epirotas. (Nepote) • 8. Tu illud sanctissimum limen intravisti, tu illarum aedium diis Penatibus os impurìssimum ostendisti. (Cicerone) • 9. Ariovistus sedes habebat in Gallia; ab ipsis Gallis hae sedes concessae sunt et ille obsides ipsorum Gallorum voluntate dederat. (Cesare) • 10. Hoc ipsum iudicium, hoc periculum illa accusatio, illa omnis testium copia a matre est adornata. (Cicerone) • 11. Sullam et oratio mea et illius eximia virtus purgavit; haec omnia Chrysogonus fecit. (Cicerone) • 12. Non propter corpus vivere debemus: huius nimius amor nos timoribus inquietat, sollicitudinibus onerat, contumeliis obicit. (Seneca) • 13. Illud iusiurandum usque ad hanc aetatem conservavi. (Nepote) » 14. Mettius ille est ductor itineris huius, Mettius idem huius machinator belli, Mettius foederis Romani Albanìque ruptor. (Livio) » 15. Huic filia una est; ea mihi cotidie supplicat, dat mihi coronas. (Plauto)
Traduzione prime 6 frasi
- Allegati
-