da Ospite » 23 apr 2019, 13:18
... eoque undique principes Graeciae convenissent gratulantes, ut eum ducem omnis Graeciae salutarent, Diogenes unus, qui forte tum Corinthi erat, minime eum curavit. Alexander philosophum, cuius fama per totam Graeciam vulgata erat, diu frustra exspectavit; denique ad eum ipse venit ut eum agnosceret et invenit apricantem. Qui caput erexit ut venientem cerneret. Comiter eum Alexander salutavit et invitavit ut quod vellet ab eo peteret. At ille: «Hoc unum peto, rex: ut paulum a sole recedas, quia umbra tua mihi obest». Tantam continentiam et pervicaciam admiratus, Alexander exclamavit: «Nisi Alexander essem, Diogenes esse vellem».
Diogene e Alessandro dal libro so tradurre