Video Lego Disco 2 pagina 165 numero 30 - frasi latino tradotte

1. Interea mulier quaedam abhinc triennium ex Andro commigravit huc viciniae, ... (Terenzio) 2. Aliis sterilis est iuventa, aliis semel in vita datur gignere.

(Plinio il Vecchio) 3. Lustrum nominatum est tempus quinquennale a luendo, id est solvendo, quod quinto quoque anno vectigalia et tributa per censores persolvebantur. (Varrone) 4. Diodorus Lilybaei multos iam annos habitat, homo et domi nobilis et apud eos quo se contulit propter virtutem splendidus et gratiosus.

(Cicerone) 5. Si post mortem viri intra decem menses uxor ex eo pepererit, solidum ex bonis eius capiet. (Ulpiano) 6. Aristides decessit fere post annum quartum quam hemistocles Athenis erat expulsus. (Cornelio Nepote) 7. Vos audivistis, vivo Clodio, periturum esse Milonem triduo: post diem tertium gesta res est quam dieta erat. (Cicerone) 8. Siciliam Verres per triennium ita vexavit ac perdidit ut ea restituì in antiquum statum nullo modo possit.

(Cicerone) 9. Referam nunc interiorem ac familiarem Augusti vitam a iuventa usque ad supremum vitae diem. (Svetonio) 10. Cotta, paucis diebus post mortem Crassi, tribunatu per invidiam depulsus, non multis ab eo tempore mensibus eiectus est e civitate. (Cicerone)

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-12 20:01:22 - flow version _RPTC_G1.3