è nemico di cicerone chi è stato nemico della repubblica - versione latino Dicta Maiorum

è nemico di Cicerone chi è stato nemico
della repubblica
Versione di latino di Cicerone
LIBRO DICTA MAIORUM
Testo latino

noli putare pigritia me facere quod non mea manu scribam, sed me hercule pigritia.

nihil enim habeo aliud quod dicam. et tamen in tuis quoque epistulis Alexim videor agnoscere. sed ad rem venio. ego si me non improbissime Dolabella tractasset, dubitassem fortasse utrum remissior essem an summo iure contenderem.

nunc vero etiam gaudeo mihi causam oblatam in qua et ipse sentiat et reliqui omnes me ab illo abalienatum, idque prae me feram et quidem me causa facere et rei publicae cui illum oderim, quod, cum eam me auctore defendere coepisset, non modo deseruerit emptus pecunia sed etiam, quantum in ipso fuerit, everterit.

Traduzione

release check: 2020-07-10 23:41:02 - flow version _EXTP_H1