I rimedi contro il mal di stomaco - Celso versione latino

Faucibus subest stomachus; in quo plura longa vitia incidere consuerunt.

Nam modo ingens calor, modo inflatio hunc, modo inflammatio, modo exulcerato adficit: interdum pituita, interdum bilis oritur; frequentissimumque eius malum est, quo resolvitur, neque ulla re magis aut adficitur aut corpus adficit. Diversa autem ut vitia eius, sic etiam remedia sunt. Ubi exaestuat, aceto cum rosa extrinsecus subinde fovendus inponendusque pulvis cum oleo et ea cataplasmata, quae simul et reprimunt et emolliunt. Potui, nisi quid obstat, egelida aqua praestanda.

Si inflatio est, prosunt admotae cucurbitulae neque incidire cutem necesse est: prosunt sicca et calida fomenta, sed non vehementissima. Interponenda abstinentia est; utilis in ieiunio potio est apsinthi vel hysopi vel rutae. Exercitatio primo levis, deinde maior adhibenda est, maximeque quae superiores partes moveat; quod genus in omnibus stomachi vitiis aptissimum est.

3 Post exercitationem opus est unctione, frictione; balineo quoque nonnumquam, sed rarius; interdum alvi ductione; cibis deinde calidis neque inflantibus, eodemque modo calidis potionibus, primo aquae, post, ubi resedit inflatio, vini austeri. Illud quoque in omnibus stomachi vitiis praecipiendum est, ut quo modo se quisque aeger refecerit, eo ut sanus utatur: nam redit huic inbecillitas sua, nisi eisdem defenditur bona valetudo, quibus reddita est.

Copyright © 2007-2019 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and Jan Janikowski 2010-2019 ©. All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2019-08-10 09:01:19