La ragione deve essere la guida dell'uomo - Latino in Laboratorio

Est animuns in partes tributus duas quarunt altera rationis est particeps altera expers.

Com igitur praecipitur ut nobismeti psis imperemus hoc praecipitur ut ratio coerceat temeritatem. Est in animis omnium fere natura molle quiddam demissum, humile enervatum quodam modo et languidum. Si nihil esse aliud nihil esse homine deformius, sed praesto est domina omnium et regina ragio, quae conixa per se et progressa longius fit perfecta virtus.

Haec ut imperet illi parti animi, quae oboedire debet, id videndum est viro. "Quonam modo?" inquies.

Vel ut dominus servo vel ut imperator militi vel ut parens filio. Si turpissime se illa pars animi geret, quam dixi esse mollem, si se lamentis muliebriter lacrimisque dedet, vinciatur et constringatur amicorum propinquorumque custodiis, saepe enim videmus fractos pudrore, qui ratione nulla vincerentur.

Clicca qui per la traduzione

Copyright © 2007-2019 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and Jan Janikowski 2010-2019 ©. All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2019-11-12 14:14:27