Versione latino LE RAGIONI DEL LATINO - Gellio - La strana morte dell'atleta Milone

Milo Crotoniensis, athleta illustris, exitum habuit e vita miserandum et mirandum.

Cum iam aetate provectus artem athleticam desiisset iterque faceret solus in locis Italiae silvestribus, quercum vidit apud viam patulis in parte media rimis hiantem. Tum experiri, credo, tunc volens suas reliquas vires, immissis in cavernis arboris digitis, diducere et rescindere quercum conatus est.

ac mediam quidem partem discidit divellitque; quercus autem, quae iam in duas diducta erat partes, cum ille, existimans se perfecisse quod erat conixus, manus laxasset, cessante vi, rediit in naturam, manibusque eius retentis inclusisque, stricta denuo et cohaesa, hominem feris praebuit, quae eum dilaceraverunt

Clicca qui per la traduzione

release check: 2020-06-29 13:40:23 - flow version _RPTC_G1.1