Saturnali Libro 1 capitolo 1

Saturnalia o Saturnali di Macrobio libro 1 capitolo 1
Testo latino e traduzione

Multas variasque res in hac vita nobis, Eustachi fili, natura conciliavit: sed nulla nos magis quam eorum qui e nobis essent procreati caritate devinxit, eamque nostram in his educandis atque erudiendis curam esse voluit, ut parentes neque, si id quod cuperent ex sententia cederet, tantum ulla alia ex re voluptatis, neque, si contra eveniret, tantum maeroris capere possent.

2 Hinc est quod mihi quoque institutione tua nihil antiquius aestimatur, ad cuius perfectionem compendia longis amfractibus anteponenda ducens moraeque omnis inpatiens non opperior ut per haec sola promoveas quibus ediscendis naviter ipse invigilas, sed ago ut ego quoque tibi legerim, et quicquid mihi, vel te iam in lucem edito vel antequam nascereris, in diversis seu Graecae seu Romanae linguae voluminibus elaboratum est, id totum sit tibi scientiae supellex, et quasi de quodam litterarum peno, si quando usus venerit aut historiae quae in librorum strue latens clam vulgo est aut dicti factive memorabilis reminiscendi, facile id tibi inventu atque depromptu sit.

3 Nec indigeste tamquam in acervum congessimus digna memoratu: sed variarum rerum disparilitas, auctoribus diversa confusa temporibus, ita in quoddam digesta corpus est, ut quae indistincte atque promiscue ad subsidium memoriae annotaveramus in ordinem instar membrorum cohaerentia convenirent.

4 Nec mihi vitio vertas, si res quas ex lectione varia mutuabor ipsis saepe verbis quibus ab ipsis auctoribus enarratae sunt explicabo, quia praesens opus non eloquentiae ostentationem sed noscendorum congeriem pollicetur: et boni consulas oportet, si notitiam vetustatis modo nostris non obscure modo ipsis antiquorum fideliter verbis recognoscas, prout quaeque se vel enarranda vel transferenda suggesserint.

5 Apes enim quodammodo debemus imitari, quae vagantur et flores carpunt, deinde quicquid attulere disponunt ac per favos dividunt et sucum varium in unum saporem mixtura quadam et proprietate spiritus sui mutant.

6 Nos quoque quicquid diversa lectione quaesivimus committemus stilo, ut in ordinem eodem digerente coalescat. Nam et in animo melius distincta servantur, et ipsa distinctio non sine quodam fermento quo conditur universitas in unius saporis usum varia libamenta confundit, ut, etiamsi quid apparuerit unde sumptum sit, aliud tamen esse quam unde sumptum noscetur appareat: quod in corpore nostro videmus sine ulla opera nostra facere naturam.

7 Alimenta quae accipimus, quamdiu in sua qualitate perseverant et solida innatant, male stomacho oneri sunt: at cum ex eo quod erant mutata sunt, tum demum in vires et sanguinem transeunt. Idem in his quibus aluntur ingenia praestemus, ut quaecumque hausimus non patiamur integra esse, ne aliena sint, sed in quandam digeriem concoquantur: alioquin in memoriam ire possunt, non in ingenium.

8 Ex omnibus colligamus unde unum fiat ex omnibus, sicut unus numerus fit ex singulis. Hoc faciat noster animus: omnia quibus est adiutus abscondat, ipsum tamen ostendat quod effecit: ut qui odora pigmenta conficiunt ante omnia curant ut nullius sint odoris propria quae condientur, confusura videlicet omnium sucos odoraminum in spiramentum unum.

9 Vides quam multorum vocibus chorus constet: una tamen ex omnibus reddetur. Aliqua est illic acuta aliqua gravis aliqua media, accedunt viris feminae, interponitur fistula: ita singulorum illic latent voces, omnium apparent, et fit concentus ex dissonis.

10 Tale hoc praesens opus volo: multae in illo artes, multa praecepta sint, multarum aetatum exempla, sed in unum conspirata: in quibus si neque ea quae iam tibi sunt cognita asperneris, nec quae ignota sunt vites, invenies plurima quae sit aut voluptati legere aut cultui legisse aut usui meminisse.

11 Nihil enim huic operi insertum puto aut  cognitu inutile aut difficile perceptu, sed omnia quibus sit ingenium tuum vegetius, memoria adminiculatior, oratio sollertior, sermo incorruptior, nisi sicubi nos sub alio ortos caelo Latinae linguae vena non adiuvet.

12 Quod ab his, si tamen quibusdam forte nonnumquam tempus voluntasque erit ista cognoscere, petitum impetratumque volumus ut aequi bonique consulant, si in nostro sermone nativa Romani oris elegantia desideretur.

13 Sed ne ego incautus sum, qui venustatem reprehensionis incurri a M. quondam Catone profectae in A. Albinum qui cum L. Lucullo consul fuit.

14 Is Albinus res Romanas oratione Graeca scriptitavit. In eius historiae primo scriptum est ad hanc sententiam neminemsuccensere sibi convenire, si quid in illis libris parum conposite aut minus eleganter scriptum foret. Nam sum, inquit, homo Romanus, natus in Latio; et eloquium Graecum a nobis alienissimum est. Ideoque veniam gratiamque malae existimationis, si quid esset erratum, postulavit.

15  Ea cum legisset M. Cato: Ne tu, inquit, Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari quam culpa vacare: nam petere veniam solemus aut cum inprudentes erravimus aut cum noxam imperio conpellentis admisimus. Te, inquit, oro, quis perpulit ut id committeres quod, priusquam faceres, peteres ut ignosceretur?

16  Nunc argumentum quod huic operi dedimus velut sub quodam prologi habitu dicemus.

Saturnali 1.1.1 di Macrobio - traduzione

1 Saturnalibus apud Vettium Praetextatum Romanae nobilitatis proceres doctique alii congregantur, et tempus sollemniter feriatum deputant colloquio liberali, convivia quoque sibi mutua comitate praebentes, nec discedentes a se nisi ad nocturnam quietem. 2 Nam per omne spatium feriarum meliorem diei partem seriis disputationibus occupantes coenae tempore sermones conviviales agitant, ita ut nullum diei tempus docte aliquid vel lepide proferendi vacuum relinquatur: sed erit in mensa sermo iocundior, ut habeat voluptatis amplius, severitatis minus. 3 Nam cum apud alios quibus sunt descripta convivia tum in illo Platonis symposio non austeriore aliqua de re conviviarum sermo, sed Cupidinis varia et lepida descriptio est, in quo quidem Socrates non artioribus, ut solet, nodis urget atque inplicat adversarium, sed eludendi magis quam decertandi modo adprehensis dat elabendi prope atque effugiendi locum. 4 Oportet enim versari in convivio sermones ut castitate integris ita adpetibiles venustate: matutina vero erit robustior disputatio, quae viros et doctos et praeclarissimos deceat.

Neque enim Cottae Laelii Scipiones amplissimis de rebus, quoad Romanae litterae erunt, in veterum libris disputabunt: Praetextatos vero Flavianos Albinos Symmachos et Eustathios, quorum splendor similis et non inferior virtus est, eodem modo loqui aliquid licitum non erit. 5 Nec mihi fraudi sit, si uni aut alteri ex his quos coetus coegit matura aetas posterior seculo Praetextati fuit: quod licito fieri Platonis dialogi testimonio sunt, quippe Socrate ita Parmenides antiquior, ut huius pueritia vix illius adprehenderit senectutem, et tamen inter illos de rebus arduis disputatur: inclytum Socrates habita cum Timaeo disputatione consumit, quos constat eodem seculo non fuisse: 6 Paralus  vero et Xanthippus, quibus Pericles pater fuit, cum Protagora apud Platonem disserunt secundo adventu Athenis morante, quos multo ante infamis illa pestilentia Atheniensis absumpserat. Annos ergo coeuntium mitti in digitos exemplo Platonis nobis suffragante non convenit. 7 Quo autem facilius quae ab omnibus dicta sunt apparere ac secerni possent, Decium de Postumiano, quinam ille sermo aut inter quos fuisset, sciscitantem fecimus. Et ne diutius lectoris desideria moremur, iam Decii et Postumiani sermo palam faciet quae huius colloquii vel origo fuerit vel ordo processerit.

1 Saturnalibus apud Vettium Praetextatum Romanae nobilitatis proceres doctique alii congregantur, et tempus sollemniter feriatum deputant colloquio liberali, convivia quoque sibi mutua comitate praebentes, nec discedentes a se nisi ad nocturnam quietem. 2 Nam per omne spatium feriarum meliorem diei partem seriis disputationibus occupantes coenae tempore sermones conviviales agitant, ita ut nullum diei tempus docte aliquid vel lepide proferendi vacuum relinquatur: sed erit in mensa sermo iocundior, ut habeat voluptatis amplius, severitatis minus. 3 Nam cum apud alios quibus sunt descripta convivia tum in illo Platonis symposio non austeriore aliqua de re conviviarum sermo, sed Cupidinis varia et lepida descriptio est, in quo quidem Socrates non artioribus, ut solet, nodis urget atque inplicat adversarium, sed eludendi magis quam decertandi modo adprehensis dat elabendi p9 prope atque effugiendi locum. 4 Oportet enim versari in convivio sermones ut castitate integris ita adpetibiles venustate: matutina vero erit robustior disputatio, quae viros et doctos et praeclarissimos deceat. Neque enim Cottae Laelii Scipiones amplissimis de rebus, quoad Romanae litterae erunt, in veterum libris disputabunt: Praetextatos vero Flavianos Albinos Symmachos et Eustathios, quorum splendor similis et non inferior virtus est, eodem modo loqui aliquid licitum non erit. 5 Nec mihi fraudi sit, si uni aut alteri ex his quos coetus coegit matura aetas posterior seculo Praetextati fuit: quod licito fieri Platonis dialogi testimonio sunt, quippe Socrate ita Parmenides antiquior, ut huius pueritia vix illius adprehenderit senectutem, et tamen inter illos de rebus arduis disputatur: inclytum Socrates habita cum Timaeo disputatione consumit, quos constat eodem seculo non fuisse: 6 Paralus  vero et Xanthippus, quibus Pericles pater fuit, cum Protagora apud Platonem disserunt secundo adventu Athenis morante, quos multo ante infamis illa pestilentia Atheniensis absumpserat. Annos ergo coeuntium mitti in digitos exemplo Platonis nobis suffragante non convenit. 7 Quo autem facilius quae ab omnibus dicta sunt apparere ac secerni possent, Decium de Postumiano, quinam ille sermo aut inter quos fuisset, sciscitantem fecimus. Et ne diutius lectoris desideria moremur, iam Decii et Postumiani sermo palam faciet quae huius colloquii vel origo fuerit vel ordo processerit.

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 08:22:54 - flow version _RPTC_G1.3