Saturnali libro 1 capitolo 10

Sed, ut ad Saturnalia revertamur, bellum Saturnalibus sumere nefas habitum, poenas a nocente isdem diebus exigere piaculare est.

2 Apud maiores nostros Saturnalia die uno finiebantur, qui erat a. d. quartum decimum Kalendas Ianuarias: sed p74 postquam C. Caesar huic mensi duos addixit dies, sexto decimo coepta celebrari. Ea re factum est ut, cum vulgus ignoraret certum Saturnaliorum diem, nonnullique a C. Caesare inserto die et alii vetere more celebrarent, plures dies Saturnalia numerarentur: licet et apud veteres opinio fuerit septem diebus peragi Saturnalia, si opinio vocanda est quae idoneis firmatur auctoribus. 3 Novius enim, Atellanarum probatissimus scriptor, ait: Olim expectata veniunt septem Saturnalia Mummius quoque, qui post Novium et Pomponium diu iacentem artem Atellaniam suscitavit: Nostri, inquit, maiores, velut bene multa instituere, hoc optime. A frigore fecere summo dies septem Saturnalia. 4 Sed Mallius ait eos qui se, ut supra diximus, Saturni nomine et religione defenderant per triduum festos instituisse dies et Saturnalia vocavisse: unde et Augustus huius, inquit, rei opinionem secutus in legibus iudiciariis triduo servari ferias iussit. 5 Masurius et alii uno die, id est quarto decimo Kalendas Ianuarias fuisse Saturnalia crediderunt: quorum sententiam Fenestella confirmat, dicens Aemiliam virginem XV. Kal. Ianuar. esse damnatam. Quo die si Saturnalia gererentur, nec causam omnino dixisset. 6 Deinde adicit: Sequebantur eum diem Saturnalia. Mox ait: Postero autem die, qui fuit tertius decimus Kalendarum Ianuariarum, Liciniam virginem ut causam diceret iussam: ex quo ostendit XIII. Kal. Ianuar. profestum esse. 7 Duodecimo vero feriae sunt divae Angeroniae, cui pontifices in sacello Volupiae sacrum faciunt: quam Verrius Flaccus Angeroniam dici ait, quod angores ac sollicitudines animorum propitiata depellat. 8 Masurius adicit simulachrum huius deae ore obligato atque signato in ara Volupiae propterea collocatum, quod qui suos dolores anxietatesque dissimulant perveniant patientiae beneficio ad maximam voluptatem. 9 Iulius Modestus ideo sacrificari huic deae dicit, quod populus Romanus morbo qui angina dicitur praemisso voto sit liberatus. 10 Undecimo autem Kalendas feriae sunt Laribus dedicatae, quibus aedem bello Antiochi Aemilius Regillus praetor in campo Martio curandam vovit.

11 Decimo Kalendas feriae sunt Iovis quae appellantur Larentinalia: de quibus, quia fabulari libet, hae fere opiniones sunt. 12 Ferunt enim regnante Anco aedituum Herculis per ferias otiantem deum tesseris provocasse ipso utriusque manum tuente, adiecta conditione, ut victus coena scortoque multaretur. 13 Victore itaque Hercule illam Accam Larentiam, nobilissimum id temporis scortum, intra aedem inclusisse cum coena, eamque postero die distulisse rumorem, quod post concubitum dei accepisset munus, ne commodum primae occasionis, cum se domum reciperet, offerendae aspernaretur. 14 Evenisse itaque, ut egressa templo mox a Carutio capto eius pulchritudine conpellaretur: cuius voluntatem secuta adsumptaque nuptiis post obitum viri omnium bonorum eius facta compos, cum decederet, populum Romanum nuncupavit heredem. 15 Et ideo ab Anco in Velabro loco celeberrimo urbis sepulta est, ac sollemne sacrificium eidem constitutum, quo dis Manibus eius per flaminem sacrificaretur, Iovique feriae consecratae, quod aestimaverunt antiqui animas a Iove dari et rursus post mortem eidem reddi. 16 Cato ait Larentiam meretricio quaestu locupletatam post excessum suum populo Romano agros Turacem Semurium Lintirium et Solinium reliquisse, et ideo sepulchri magnificentia et annuae parentationis honore dignatam. 17 Macer Historiarum libro primo Faustuli coniugem Accam Larentiam Romuli et Remi nutricem fuisse confirmat.

Hanc regnante Romulo Carutio cuidam Tusco diviti denuptam auctamque hereditate viri: quam post Romulo, quem educasset, reliquit: et ab eo parentalia diemque festum causa pietatis statutum. 18 Ex his ergo omnibus colligi potest et uno die Saturnalia fuisse et non nisi quarto decimo Kalendarum Ianuariarum celebrata: quo solo die apud aedem Saturni convivio dissoluto Saturnalia clamitabantur: qui dies nunc Opalibus inter Saturnalia deputatur, cum primum Saturno pariter et Opi fuerit ascriptus. 19 Hanc autem deam Opem Saturni coniugem crediderunt, et ideo hoc mense Saturnalia itemque Opalia celebrari, quod Saturnus eiusque uxor tam frugum quam fructuum repertores esse credantur: itaque omni iam fetu agrorum coacto ab hominibus hos deos coli quasi vitae cultioris auctores: 20 quos etiam nonnullis caelum ac terram esse persuasum est, Saturnumque a satu dictum, cuius causa de caelo est, et terram Opem, cuius ope humanae vitae alimenta quaeruntur, vel ab opere per quod fructus frugesque nascuntur. 21 Huic deae sedentes vota concipiunt, terramque de industria tangunt, demonstrantes ipsam matrem terram esse mortalibus adpetendam. 22 Philochorus Saturno et Opi primum in Attica statuisse aram Cecropem dicit, eosque deos pro Iove terraque coluisse, instituisseque ut patres familiarum et frugibus et fructibus iam coactis passim cum servis vescerentur cum quibus patientiam laboris in colendo rure toleraverant: delectari enim deum honore servorum contemplatu laboris. Hinc est quod ex instituto peregrino huic deo sacrum aperto capite facimus. 23 Abunde iam probasse nos aestimo Saturnalia uno tantum die, id est quarto decimo Kalendas, solita celebrari: sed post in triduum propagata, primum ex adiectis a Caesare huic mensi diebus, deinde ex edicto Augusti quo trium dierum ferias Saturnalibus addixit: a sexto decimo igitur coepta in quartum decimum desinunt, quo solo fieri ante consueverant. 24 Sed Sigillariorum adiecta celebritas in septem dies discursum publicum et laetitiam religionis extendit.

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 08:22:57 - flow version _RPTC_G1.3