Saturnali libro 1 capitolo 12

Cumque hic facere vellet finem loquendi, subiecit Aurelius Symmachus: Pergin, Praetextate, eloquio tam dulci de anno quoque edissertare, antequam experiaris molestiam consulentis, si quis forte de praesentibus ignorat quo ordine vel apud priscos fuerit vel certioribus postea regulis innovatus sit?

Ad quod discendum ipse mihi videris audientium animos incitasse de dierus mensi additis disserendo. Tum ille eodem ductu orandi reliqua contexuit. 2 Anni certus modus apud solos semper Aegyptios  fuit. Aliarum gentium dispari numero pari errore nutabat: et, ut contentus sim referendo paucarum morem regionum, Arcades annum suum tribus mensibus explicabant, Acarnanes sex, Graeci reliqui trecentis quinquaginta quattuor diebus annum proprium conputabant. 3 Non igitur mirum in hac varietate Romanos quoque olim auctore Romulo annum suum decem habuisse mensibus ordinatum, qui annus incipiebat a Martio et conficiebatur diebus trecentis quattuor, ut sex quidem menses, id est Aprilis Iunius Sextilis September November December, tricenum essent dierum, quattuor vero, Martius Maius Quintilis October, tricenis et singulis expedirentur: qui hodieque septimanas habent Nonas, ceteri quintanas. 4 Septimanas autem habentibus ab Idibus revertebantur Kalendae ad diem septimum decimum, verum habentibus quintanas ad octavum decimum remeabat initium Kalendarum. 5 Haec fuit Romuli ordinatio, qui primum anni mensem genitori suo Marti dicavit: quem mensem anni primum fuisse vel ex hoc maxime probatur, quod ab ipso Quintilis quintus est, et deinceps pro numero nominabantur. 6 Huius etiam prima die ignem novum Vestae aris accendebant, ut incipiente anno cura denuo servandi novati ignis inciperet: eodem quoque ingrediente mense tam in regia curiisque atque flaminum domibus laureae veteres novis laureis mutabantur: eodem quoque mense et publice et privatim ad Annam Perennam sacrificatum itur, ut annare perennareque commode liceat. 7 Hoc mense mercedes exolvebant magistris quas conpletus annus deberi fecit, comitia auspicabantur, vectigalia locabant, et servis coenas adponebant matronae, ut domini Saturnalibus: illae, ut principio anni ad promptum obsequium honore servos invitarent, hi, quia gratiam perfecti operis exolverent. 8 Secundum mensem nominavit Aprilem, ut quidam putant, cum aspiratione quasi Aphrilem, a spuma quam Graeci ἀφρὸν vocant, unde orta Venus creditur. Et hanc Romuli adserunt fuisse rationem, ut primum quidem mensem a patre suo Marte, secundum ab Aeneae matre Venere nominaret, et hi potissimum anni principia servarent a quibus esset Romani nominis origo, cum hodieque in sacris Martem patrem Venerem genetricem vocemus. 9 Alii putant Romulum vel altiore prudentia vel certi numinis providentia ita primos ordinasse menses, ut, cum praecedens Marti esset dicatus, deo plerumque hominum necatori, ut Homerus naturae conscius ait: ἆρες ἄρες βροτολοιγὲ, μιαιφόνε, τειχεσιβλῆτα· secundus Veneri dicaretur, quae vim eius quasi benefica leniret. 10 Nam et in duodecim zodiaci signis, quorum certa certorum numinum domicilia creduntur, cum primum signum Aries Marti adsignatus sit, sequens mox Venerem, id est Taurus, accepit. 11 Et rursus e regione Scorpius ita divisus est, ut deo esset utrique communis. Nec aestimatur ratione caelesti carere ipsa divisio: siquidem aculeo velut potentissimo telo pars armata posterior domicilium Martis est, priorem vero partem, cui Ζυγὸς apud Graecos nomen est, nos Libram vocamus, Venus accepit, quae velut iugo concordi iungit matrimonia amicitiasque conponit. 12 Sed Cingius in eo libro quem de fastis reliquit ait inperite quosdam opinari Aprilem mensem antiquos a Venere dixisse, cum nullus dies festus nullumque sacrificium insigne Veneri per hunc mensem a maioribus institutum sit, sed ne in carminibus quidem Saliorum Veneris ulla, ut ceterorum caelestium, laus celebretur. 12 Cingio etiam Varro consentit adfirmans nomen Veneris ne sub regibus  quidem apud Romanos vel Latinum vel Graecum fuisse, et ideo non potuisse mensem a Venere nominari. 14 Sed cum fere ante aequinoctium vernum triste sit caelum et nubibus obductum, sed et mare navigantibus clausum, terrae etiam ipsae aut aqua aut pruina aut nivibus contegantur, eaque omnia verno id est hoc mense aperiantur, arbores quoque nec minus cetera quae continet terra aperire se in germen incipiant: ab his omnibus mensem Aprilem dici merito credendum est, quasi Aperilem, sicut apud Athenienses ἀνθεστηριών idem mensis vocatur ab eo quod hoc tempore cuncta florescant. 15 Non tamen negat Verrius Flaccus hoc die postea constitutum ut matronae Veneri sacrum facerent: cuius rei causam, qui huic loco non convenit, praetereundum est.

16 Maium Romulus tertium posuit, de cuius nomine inter auctores lata dissensio est. Nam Fulvius Nobilior in fastis quos in aede  erculis Musarum posuit Romulum dicit, postquam populum in maiores iunioresque divisit, ut altera pars consilio altera armis rempublicam tueretur, in honorem utriusque partis hunc Maium sequentem Iunium mensem vocasse. 17 Sunt qui hunc mensem ad nostros fastos a Tusculanis transisse commemorent, apud quos nunc quoque vocatur deus Maius qui est Iuppiter, a magnitudine scilicet ac maiestate dictus. 18 Cingius mensem nominatum putat a Maia, quam Vulcani dicit uxorem, argumentoque utitur, quod flamen Vulcanalis Kalendis Maiis huic deae rem divinam facit: sed Piso uxorem Vulcani Maiestam, non Maiam, dicit vocari. 19 Contendunt alii Maiam Mercurii matrem mensi nomen dedisse, hinc maxime probantes, quod hoc mense mercatores omnes Maiae pariter Mercurioque sacrificant. 20 Adfirmant quidem, quibus Cornelius Labeo consentit, hanc Maiam cui mense Maio res divina celebratur terram esse hoc adeptam nomen a magnitudine, sicut et Mater Magna in sacris vocatur: adsertionemque aestimationis suae etiam hinc colligunt quod sus praegnans ei mactatur, quae hostia propria est terrae: et Mercurium ideo illi in sacris adiungi dicunt, quia vox nascenti homini terrae contactu datur, scimus autem Mercurium vocis et sermonis potentem. 21 Auctor est Cornelius Labeo huic Maiae, id est terrae, aedem Kalendis Maiis dedicatam sub nomine Bonae Deae: et eandem esse Bonam Deam et terram ex ipso ritu occultiore sacrorum doceri posse confirmat: hanc eandem Bonam Faunamque et Opem et Fatuam pontificum libris indigitari: 22 Bonam, quod omnium nobis ad victum bonorum causa est; Faunam, quod omni usui animantium favet; Opem, quod ipsius auxilio vita constat; Fatuam a fando, quod, ut supra diximus, infantes partu editi non prius vocem edunt quam attigerint terram. 23 Sunt qui dicant hanc deam potentiam habere Iunonis, ideoque regale sceptrum in sinistra manu ei additum. Eandem alii Proserpinam credunt, porcaque ei rem divinam fieri, qui segetem quam Ceres mortalibus tribuit porca depasta est: alii Χθονίαν Ἑκάτην, Boeoti Semelam credunt. 24 Nec non eandem  Fauni filiam dicunt, obsititisseque voluntati patris in amorem suum lapsi, ut et virga myrtea ab eo verberaretur, cum desiderio patris nec vino ab eodem pressa cessisset: transfigurasse se tamen in serpentem pater creditur et coisse cum filia. 25 Horum omnium haec proferuntur indicia, quod virgam myrteam in templo haberi nefas sit, quod super caput eius extendatur vitis qua maxime eam pater decipere temptavit, quod vinum in templum eius non suo nomine soleat inferri, sed vas in quo vinum inditum est mellarium nominetur et vinum lac nuncupetur, serpentesque in templo eius nec terrentes nec timentes indifferenter appareant. 26 Quidam Medeam putant, quod in aedem eius omne genus herbarum sit ex quibus antistites dant plerumque medicinas, et quod templum eius virum introire non liceat propter iniuriam quam ab ingrato viro Iasone perpessa est.

27 Haec apud Graecos ἡ Θεὸς Γυναικεία dicitur, quam Varro Fauni filiam tradit adeo pudicam, ut extra γυναικωνῖτιν numquam sit egressa nec nomen eius in publico fuerit auditum nec virum umquam viderit vel a viro visa sit, propter quod nec vir templum eius ingreditur. 28 Unde et mulieres in Italia sacro Herculis non licet interesse, quod Herculi,  cum boves Geryonis per agros Italiae duceret, sitienti respondit mulier aquam se non posse praestare, quod feminarum deae celebraretur dies nec ex eo apparatu viris gustare fas esset: propter quod Hercules facturus sacrum detestatus est praesentiam feminarum, et Potitio ac Pinario sacrorum custodibus iussit ne mulierem interesse permitterent. 29 Ecce occasio nominis, quoniam Maiam eandem esse et terram et Bonam Deam diximus, coegit nos de Bona Dea quaecumque conperimus protulisse. 30 Iunius Maium sequitur, aut ex parte populi, ut supra diximus, nominatus, aut, ut Cingius arbitratur, quod Iunonius apud Latinos ante vocitatus diuque apud Aricinos Praenestinosque hac appellatione in fastos relatus sit, adeo ut, sicut Nisus in Commentariis fastorum dicit, apud maiores quoque nostros haec appellatio mensis diu manserit, sed post detritis quibusdam litteris ex Iunonio Iunius dictus sit. Nam et aedes Iunoni Monetae Kalend. Iuniis dedicata est. 31 Nonnulli putaverunt Iunium mensem a Iunio Bruto qui primus  Romae consul factus est nominatum, quod hoc mense, id est Kalendis Iuniis, pulso Tarquinio sacrum Carnae deae in Caelio monte voti reus fecerit. 32 Hanc deam vitalibus humanis praeesse credunt. Ab ea denique petitur ut iecinora et corda quaeque sunt intrinsecus viscera salva conservet: et quia cordis beneficio, cuius dissimulatione brutus habebatur, idoneus emendationi publici status extitit, hanc deam quae vitalibus praeest templo sacravit. 33 Cui pulte fabacia et larido sacrificatur, quod his maxime rebus vires corporis roborentur. Nam et Kalendae Iuniae fabariae vulgo vocantur, quia hoc mense adultae fabae divinis rebus adhibentur. 34 Sequitur Iulius qui, cum secundum Romuli ordinationem Martio anni tenente principium Quintilis a numero vocaretur, nihilominus tamen etiam post praepositos a Numa Ianuarium ac Februarium retinuit nomen, cum non videretur iam quintus esse, sed septimus: sed postea in honorem Iulii Caesaris Dictatoris legem ferente M. Antonio M. filio consule Iulius appellatus  est, quod hoc mense a.d. quartum Idus Quintiles Iulius procreatus sit. 35 Augustus deinde est qui Sextilis antea vocabatur, donec honori Augusti daretur ex senatusconsulto cuius verba subieci: CUM IMPERATOR CAESAR AUGUSTUS MENSE SEXTILI ET PRIMUM CONSULATUM INIERIT. ET TRIUMPHOS TRES IN URBEM INTULERIT. ET EX IANICULO LEGIONES DEDUCTAE SECUTAEQUE SINT EIUS AUSPICIA AC FIDEM. SED ET AEGYPTUS HOC MENSE IN POTESTATEM POPULI ROMANI REDACTA SIT. FINISQUE HOC MENSE BELLIS CIVILIBUS INPOSITUS SIT. ATQUE OB HAS CAUSAS HIC MENSIS HUIC IMPERIO FELICISSIMUS SIT AC FUERIT. PLACERE SENATUI UT HIC MENSIS AUGUSTUS APPELLETUR. Item plebiscitum factum ob eandem rem Sexto Pacubio tribuno plebem rogante. 36 Mensis September principalem sui retinet appellationem: quem Germanici appellatione,  Octobrem vero suo nomine Domitianus invaserat. 37 Sed ubi infaustum vocabulum ex omni aere vel saxo placuit eradi, menses quoque usurpatione tyrannicae appellationis exuti sunt: cautio postea principum ceterorum diri ominis infausta vitantium mensibus a Septembri usque ad Decembrem prisca nomina reservavit. 38 Haec fuit a Romulo annua ordinata dimensio, qui, sicut supra iam diximus, annum decem mensium dierum vero quattuor et trecentorum habendum esse constituit, mensesque ita disposuit, ut quattuor ex his tricenos singulos, sex vero tricenos haberent dies. 39 Sed cum is numerus neque solis cursui neque lunae rationibus conveniret, nonnumquam usu veniebat ut frigus anni aestivis mensibus et contra calor hiemalibus proveniret: quod ubi contigisset, tantum dierum sine ullo mensis nomine patiebantur absumi quantum ad id anni tempus adduceret quo caeli habitus instanti mensi aptus inveniretur.

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 08:22:54 - flow version _RPTC_G1.3