Saturnali libro 1 capitolo 14

Verum fuit tempus cum propter superstitionem intercalatio omnis omissa est: nonnumquam vero per gratiam sacerdotum, qui publicanis proferri vel inminui consulto anni dies volebant, modo auctio modo retractio dierum proveniebat: et sub specie observationis emergebat maior confusionis occasio.

2 Sed postea C. Caesar omnem hanc inconstantiam temporum vagam adhuc et incertam in ordinem state definitionis coegit adnitente sibi M. Flavio scriba, qui scriptos dies singulos ita ad dictatorem retulit,  ut et ordo eorum inveniri facillime posset et invento certus status perseveraret. 3 Ergo C. Caesar exordium novae ordinationis initurus dies omnes qui adhuc confusionem poterant facere consumpsit: eaque re factum est ut annus confusionis ultimus in quadringentos quadraginta tres dies protenderetur. Post hoc imitatus Aegyptios solos divinarum rerum omnium conscios ad numerum solis, qui diebus tricenis sexaginta quinque et quadrante cursum conficit, annum dirigere contendit. 4 Nam sicut lunaris annus mensis est, quia luna paulo minus quam mensem in zodiaci circumitione consumit, ita solis annus hoc dierum numero colligendus est quem peragit dum ad id signum se denuo vertit ex quo digressus est: unde annus vertens vocatur, et habetur  magnus, cum lunae annus brevis putetur. 5 Horum Virgilius utrumque conplexus est: Interea magnum sol circumvolvitur annum. Hinc et Ateius Capito annum a circuitu temporis putat dictum, quia veteres an pro circum ponere consuerunt, ut Cato in Originibus: Arator an terminum, id est circum terminum, et ambire dicitur pro circumire. 6 Iulius ergo Caesar decem dies observationi veteri superadiecit, ut annum trecenti sexaginta quinque dies, quibus sol lustrat zodiacum, efficerent: et, ne quadrans esset, statuit ut quarto quoque anno sacerdotes, qui curabant mensibus ac diebus, unum intercalarent diem, eo scilicet mense ac loco quo etiam apud veteres mensis intercalabatur, id est ante quinque ultimos Februarii mensis dies, idque bissextum censuit nominandum. 7 Dies autem decem, quos ab eo additos diximus, hac ordinatione distribuit: in Ianuarium et Sextilem et Decembrem binos dies inseruit, in Aprilem autem Iunium Septembrem Novembrem singulos: sed neque mensi Februario addidit diem, ne deum inferum religio inmutaretur, et Martio Maio Quintili Octobri servavit pristinum statum, quod satis pleno erant numero, id est dierum singulorum tricenorumque.

8 Ideo et septimanas habent Nonas, sicut Numa constituit, quia nihil in his Iulius mutavit: sed Ianuarius Sextilis December, quibus Caesar binos dies addidit, licet tricenos singulos habere post Caesarem coeperint, quintanas tamen habent Nonas, et ab Idibus illis sequentes Kalendae in undevicesimum revertuntur, quia Caesar quos addidit dies neque ante Nonas neque ante Idus inserere voluit, ne Nonarum aut Iduum religionem, quae stato erat die, novella conperendinatione corrumperet. 9 Sed nec post Idus mox voluit inserere, ne feriarum quarumque violaretur indictio: sed peractis cuiusque mensis feriis locum diebus advenis fecit: et Ianuario quidem dies quos dicimus quartum et tertium Kalendas Februarias dedit, Aprili sextum Kalendas Maias, Iunio tertium Kalendas Iulias, Augusto quartum et tertium Kalendas Septembres, Septembri tertium Kalendas Octobres, Novembri tertium Kalendas Decembres, Decembri vero quartum et tertium Kalendas Ianuarias. 10 Ita factum est ut, cum omnes hi menses quibus dies addidit ante hanc ordinationem habuissent mensis sequentis Kalendas ad septimum decimum revertentes, postea ex augmento additorum dierum hi qui duos acceperunt ad nonum decimum, qui vero unum, ad octavum decimum haberent reditum Kalendarum.

11 Feriarum tamen cuiusque mensis ordo servatus est. Nam si cui fere tertius ab Idibus dies festus aut feriatus fuit et tunc a. d. sextum decimum dicebatur, etiam post augmentum dierum eadem religio servata est, ut tertio ab Idibus die celebraretur, licet ab incremento non iam a. d. sextum decimum Kalendas sed a. d. septimum decimum, si unus, a. d. octavum decimum, si duo sunt additi, diceretur. 12 Nam ideo novos dies circa finem cuiusque mensis inseruit, ubi finem omnium quae in mense erant repperit feriarum, adiectosque omnes a se dies fastos notavit, ut maiorem daret actionibus libertatem: et non solum nullum nefastum sed nec comitialem quemquam de adiectis diebus instituit, ne ambitionem magistratuum augeret adiectio. 13 Sic annum civilem Caesar habitis ad lunam dimensionibus constitutum edicto palam posito publicavit. Et error hucusque stare potuisset, ni sacerdotes sibi errorem novum ex ipsa emendatione fecissent. Nam cum oporteret diem qui ex quadrantibus confit quarto quoque anno confecto, antequam quintus inciperet, intercalare: illi quarto non peracto sed incipiente intercalabant. 14 Hic error sex et triginta annis permansit: quibus annis intercalati sunt dies duodecim, cum debuerint intercalari novem. Sed hunc quoque errorem sero deprehensum correxit Augustus, qui annos duodecim sine intercalari die transigi iussit, ut illi tres dies qui per annos triginta et sex vitio sacerdotalis festinationis excreverant sequentibus annis duodecim nullo die intercalato devorarentur. 15 Post hoc unum diem secundum ordinationem Caesaris quinto quoque incipiente anno intercalari  iussit, et omnem hunc ordinem aereae tabulae ad aeternam custodiam incisione mandavit.

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 08:22:57 - flow version _RPTC_G1.3