Saturnali libro 1 capitolo 18

Haec quae de Apolline diximus possunt etiam de Libero dicta existimari.

Nam Aristoteles, qui Theologumena scripsit, Apollinem et Liberum patrem unum eundemque deum  esse cum multis aliis argumentis adserat, etiam apud Ligyreos ait in Thracia esse adytum Libero consecratum ex quo redduntur oracula: sed in hoc adyto vaticinaturi plurimo mero sumpto, uti apud Clarium aqua pota, effantur oracula. 2 Apud Lacedaemonios etiam in sacris quae Apollini celebrant, Hyacinthia vocantes, hedera coronantur Bacchico ritu. 3 Item Boeotii Parnasum montem Apollini sacratum esse memorantes simul tamen in eodem et oraculum Delphicum et speluncas Bacchicas uni deo consecratas colunt:  et Apollini et Libero patri in eodem monte res divina celebratur. 4 Quod cum et Varro et Granius Flaccus adfirment, etiam Euripides his docet: Διόνυσος ὃς θύρσοισι καὶ νεβρῶν δοραῖς καθαπτὸς ἐν πεύκαισι Παρνασσὸν κάτα πηδᾷ χορεύων 5 In hoc monte Parnaso Bacchanalia alternis annis aguntur: ubi et Satyrorum, ut adfirmant, frequens cernitur coetus et plerumque voces propriae exaudiuntur, itemque cymbalorum crepitus ad aures hominum saepe perveniunt. 6 Et, ne quis opinetur diversis dis Parnasum montem dicatum, idem Euripides in Licymnio Apollinem Liberumque unum eundemque deum esse significans scribit: Δέσποτα φιλόδαφνε Βάκχε, Παιὰν ἄπολλων εὔλυρε. Ad eandem sententiam Aeschylus: Ὁ Κισσεὺς ἀπόλλων, ὁ Βακχεῖος, ὁ μάντις. 7 Sed licet illo prius adserto, eundem esse Apollinem ac solem, edoctoque postea ipsum esse Liberum patrem qui Apollo est, nulla ex his dubitatio sit Solem ac Liberum patrem eiusdem numinis habendum: absolute tamen hoc argumentis liquidioribus astruetur. 8 In sacris enim haec religiosi archani observatio tenetur, ut sol, cum in supero, id est in diurno, hemisphaerio est, Apollo vocitetur: cum in infero, id est nocturno, Dionysus, qui est Liber pater, habeatur. 9 Item Liberi patris simulachra partim puerili aetate partim iuvenis fingunt: praeterea barbata specie, senili quoque, uti Graeci eius quem βασσαρέα, item quem Βρισέα appellant, et ut in Campania Neapolitani celebrant Ἥβωνα cognominantes. 10 Hae autem aetatum diversitates ad solem referuntur, ut parvulus videatur hiemali solstitio, qualem Aegyptii proferunt ex adyto die certa, quod tunc brevissimo die veluti parvus et infans videatur: exinde autem procedentibus augmentis aequinoctio vernali similiter atque adolescentis adipiscitur vires, figuraque iuvenis ornatur: postea statuitur eius aetas plenissima effigie barbae solstitio aestivo, quo tempore summum sui consequitur augmentum: exinde per diminutiones veluti senescenti quarta forma deus figuratur. 11 Item in Thracia eundem haberi  solem atque Liberum accipimus, quem illi Sebadium nuncupantes magnifica religione celebrant, ut Alexander scribit: eique deo in colle Zilmisso aedes dicata est specie rotunda, cuius medium interpatet tectum. Rotunditas aedis monstrat huiusce sideris speciem: summoque tecto lumen admittitur, ut appareat solem cuncta vertice summo lustrare lucis inmissu, et quia oriente eo universa patefiunt. 12 Orpheus quoque solem volens intellegi ait inter cetera: Τήκων αἰυέρα δι’ ὃν, άκίνητον πρὶν ἐοντα, ἐξανέφηνε θεοῖσιν ὁρᾶν κάλλιστον ίδέσθαι, ὃν δὴ νῦν καλέουσι Φάνητά τε καὶ Διόνυσον Εὐβουλῆα τ’ ἄνακτα καὶ Ἀνταύγην ἀρίδηλον· ἄλλοι δ’ ἄλλο καλοῦσιν ἐπιχθονίων ἀνθρώπων. Πρῶτος δ’ ἐς φάος ἤλθε, Διόνυσος δ’ ἐπεκλήθη, οὗνεκα δινεῖται κατ’ ἀπείρονα μακρὸν Ὄλυμπον· ἀλλαχθεὶς δ’ ὄνομ’ ἔσχε, προσωνυμίας πρὸς ἕκαστον παντοδαπὰς κατὰ καιρὸν, ἀμειβομένοιο χρόνοιο. 13 Φάνητα dixit solem ἀπὸ τοῦ φῶτὸς καὶ φανεροῦ, id est a lumine atque inluminatione, quia cunctis visitur cuncta conspiciens: Διόνυσον, ut ipse vates ait, ἀπὸ τοῦ δινεῖσθαι καὶ περιφέρεσθαι, id est quod circumferatur in ambitum. 14 Unde Cleanthes ita cognominatum scribit ἀπὸ τοῦ διανύσαι, quia cotidiano impetu ab oriente ad occasum diem noctemque faciendo caeli conficit cursum. 15 Physici Διόνυσον Διὸς νοῦν, qui solem mundi mentem esse dixerunt: mundus autem vocatur caelum, quod appellant Iovem: unde Aratus de caelo dicturus ait: Ἐκ Διὸς ἀρχώμεσθα. 16 Liber a Romanis appellatur, quod liber et vagus est, ut ait Naevius: Hac qua sol vagus igneas habenas Inmittit propius iugatque terrae. 17 Idem versus Orpheici Εὐβουλῆα vocantes boni consilii hunc deum praestitem monstrant. Nam si conceptu mentis consilia nascuntur, mundi autem mentem solem esse opinantur auctores, a quo in homines manat intellegendi principium: merito boni consilii solem antistitem crediderunt. 18 Solem Liberum esse manifeste pronuntiat Orpheus hoc versu: Ἥλιος ὃν Διόνυσον ἐπίκλησιν καλέουσιν. Et is quidem versus absolutior: ille vero eiusdem vatis operosior: Εἷς Ζεὺς, εἷς Ἅιδης, εἷς Ἥλιος, εἷς Διόνυσος. 19 Huius versus auctoritas fundatur oraculo Apollinis Clarii, in quo aliud quoque nomen soli adicitur, qui in isdem sacris versibus inter cetera vocatur Ἰαώ: nam consultus Apollo Clarius, quis deorum habendus sit qui vocatur Ἰαὼ, ita effatus est: 20 Ὄργια μὲν δεδαῶτας ἐχρῆν νηπευθέα κεύθειν, εἰ δ’ ἄρα τοι παύρη σύνεσις καὶ νοῦς ἀλαπαδνός, φράζεο τὸν πάντων ὕπατον θεὸν ἔμμεν Ἰαὼ, χείματι μέν τ’ ἀΐδην, Δία δ’ εἴαρος ἀρχομένοιο, Ἠέλιον δὲ θέρευς, μετοπώρου δ’ ἁβρὸν Ἰαώ. 21 Huius oraculi vim, numeris nominisque interpretationem, qua Liber pater et sol Ἰαὼ significatur, executus est Cornelius Labeo in libro cui titulus est: De oraculo Apollinis Clarii. 22 Item Orpheus Liberum atque Solem unum esse deum eundemque demonstrans de ornatu vestituque eius in sacris Liberalibus ita scribit: Ταῦτά τε πάντα τελεῖη, ἦρι σκευῇ πυκάσαντα σῶμα θεοῦ, μίμημα περικλύτου ἠελινοιο· πρῶτα μὲν οὖν φλογέαις ἐναλίγκιον ἀκτίνεσσιν πέπλον φοινίκεον πυρὶ εἴκελον ἀμφιβαλέσθαι· αὐτὰρ ὗπερθε νεβροῖο παναίολον εὐρὺ καθάψαι δέρμα πολύστικτον θηρὸς κατὰ δεξιὸν ὦμον, ἄστρων δαιδαλέων μίμημ’ ἱεροῦ τε πόλοιο. Εὶτα δ’ ὕπερθε νεβρῆς χρύσεον ζωστῆρα βαλέσθαι, παμφανόωντα, πέριξ στέρνων φορέειν, μέγα σῆμα, εὐθὺς ὅτ’ ἐκ περάτων γαίης φαέθων ἀνορούων χρυσείαις ἀκτῖσι βάλῆ ῥόον ὠκεανοῖο, αὐγὴ δ’ ἄσπετος ᾖ, ἀνὰ δὲ δρόσῳ ἀμφιμιγεῖσα μαρμαίρῆ δίνῆσιν ἑλισσομένη κατὰ κύκλον, πρόσθε θεοῦ· ζωστὴρ δ’ ἄρ’ ὑπὸ στέρνων ἀμετρήτων φαίνεται ὠκεανοῦ κύκλος, μέγα θαῦμα ἰδέσθαι. 23 Hinc et Virgilius, sciens Liberum patrem solem esse et Cererem lunam, qui pariter fertilitatibus glebae et maturandis frugibus vel nocturno temperamento vel diurno calore moderantur, — Vestro, ait, si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista. 24 Solem vero terrenae esse fecunditatis auctorem idem poeta profano mox docuit exemplo, cum ait: Saepe etiam steriles incendere profuit agros et reliqua. Si enim hominum commento ignis adhibitus multiplex praestat auxilium, quid ascribendum est aetherio solis calori?

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-12 19:52:57 - flow version _RPTC_G1.3