Saturnali libro 1 capitolo 2

Decius: Temptanti mihi, Postumiane, aditus tuos et mollissima consultandi tempora commodo adsunt feriae quas indulget magna pars mensis Iano dicati.

Ceteris enim ferme diebus qui perorandis causis oportuni sunt, hora omnino repperiri nulla potest, quin tuorum clientium negotia vel defendas in foro vel domi discas. Nunc autem, scio te enim non ludo sed serio feriari, si est commodum respondere id quod rogatum venio, tibi ipsi, quantum arbitror, non iniocundum, mihi vero gratissimum feceris. 2 Requiro autem abs te id primum, interfuerisne convivio per conplusculos dies continua comitate renovato, eique sermoni quem praedicare in primis quemque apud omnes maximis ornare laudibus diceris? quem quidem ego ex patre audissem, nisi post illa convivia Roma profectus Neapoli moraretur: aliis vero nuper interfui ammirantibus memoriae tuae vires, universa quae tunc dicta sunt per ordinem saepe referentis. 3 Postumianus: Hoc unum, Deci, nobis (ut et ipse, quantum tua sinit adolescentia, videre et ex patre Albino audire potuisti) in omni vitae cursu optimum visum est, ut, quantum cessare a causarum defensione licuisset, tantum ad eruditorum hominum tuique similium congressum aliquem sermonemque conferrem. 4 Neque enim recte institutus animus requiescere aut utilius aut honestius usquam potest, quam in aliqua oportunitate docte ac liberaliter colloquendi, interrogandique et respondendi comitate. Sed quodnam istud convivium? 5 An vero dubitandum non est, quin id dicas quod doctissimis procerum ceterisque nuper apud Vettium Praetextatum fuit et discurrens post inter reliquos grata vicissitudo variavit? Decius: De hoc ipso quaesitum venio, et explices velim, quale illud convivium fuerit, a quo te abfuisse propter singularem omnium in te amicitiam non opinor. 6 Postumianus: Voluissem equidem, neque id illis, ut aestimo, ingratum fuisset: sed, cum essent amicorum conplures mihi causae illis diebus pernoscendae, ad coenam tum rogatus meditandi non edendi illud mihi tempus esse respondi, hortatusque sum ut alium potius nullo involutum negotio atque a cura liberum quaererent. 7 Itaque factum est. Nam   facundum et eruditum virum, Eusebium rhetorem inter Graecos praestantem omnibus idem nostra aetate professis, doctrinae Latiaris haud inscium, Praetextatis meum in locum invitari imperavit.

8 Decius: Unde igitur illa tibi nota sunt, quae tam iocunde et comiter ad instituendam vitam exemplis, ut audio, rerum copiosissimis et variae doctrinae ubertate prolata digestaque sunt? 9 Postumianus: Cum solstitiali die, qui Saturnaliorum festa quibus illa convivia celebrata sunt consecutus est, forensi cura vacuus laetiore animo essem domi, eo Eusebius cum paucis e sectatoribus suis venit, statimque vultu renidens: 10 Permagna me, inquit, abs te, Postumiane, cum ex aliis tum hoc maxime gratia fateor obstrictum, quod a Praetextato veniam postulando mihi in coenam vacuefecisti locum: itaque intellego non studium tantum tuum sed ipsam quoque, ut aliquid abs te mihi fiat commodi, consentire atque aspirare fortunam. 11 Visne, inquam, restituere id nobis quod debitum tam benigne ac tam libenter fateris, nostrumque hoc otium, quo perfrui raro admodum licet, eo ducere ut his quibus tunc tu interfueris nunc nos interesse videamur? 12 Faciam, inquit, ut vis. Narrabo autem tibi non cibum aut potum, tametsi ea quoque ubertim casteque adfuerint: sed et quae vel in conviviis vel maxime extra mensam ab isdem per tot dies dicta sunt, in quantum potero, animo repetam. 13 Quae quidem ego cum audirem,  ad eorum mihi vitam qui beati a sapientibus dicerentur accedere videbar: nam et quae pridie quam adessem inter eos dicta sunt Avieno mihi insinuante comperta sunt, et omnia scripto mandavi, ne quid subtraheret oblivio: quae si ex me audire gestis, cave aestimes diem unum referendis quae per tot dies sunt dicta sufficere.

14 Decius: Quemnam igitur et inter quos aut unde ortum sermonem, Postumiane, fuisse dicebat? Ita praesto sum indefessus auditor. 15 Tum ille: Declinante, inquit, in vesperum die quem Saturnale festum erat insecuturum, cum Vettius Praetextatus domi convenire se gestientibus copiam faceret, eo venerunt Aurelius Symmachus et Caecina Albinus, cum aetate tum etiam moribus ac studiis inter se coniunctissimi. Hos Servius inter grammaticos doctorem recens professus, iuxta doctrina mirabilis et amabilis verecundia, terram intuens et velut latenti similis sequebatur. 16 Quos cum aspexisset obviamque processisset ac perblande salutavisset, conversus ad Furium Albinum, qui tum forte cum Avieno aderat: Visne, ait, mi Albine, cum his quos advenisse peroportune vides quosque iure civitatis nostrae lumina dixerimus eam rem de qua inter nos nasci coeperat sermo communicemus? Quidni maxime velim? 17 Albinus inquit, nec enim ulla alia de re quam de doctis quaestionibus colloqui aut nobis aut  his potest esse iocundius. 18 Cumque consedissent, tum Caecina: Quidnam id sit, mi Praetextate, tametsi adhuc nescio, dubitare tamen non debeo esse scitu optimum, cum et vobis ad colloquendum causam attulerit et nos eius esse expertis non sinatis. 19 Atqui scias oportet eum inter nos sermonem fuisse, ait, quoniam dies crastinus festis Saturno dicatis initium dabit, quando Saturnalia incipere dicamus, id est quando crastinum diem initium sumere existimemus. 20 Et inter nos quidem parva quaedam de hac disputatione libavimus: verum quia te quicquid in libris latet investigare notius est quam ut per verecundiam negare possis, pergas volo in medium proferre quicquid de hoc quod quaerimus edoctum tibi conprehensumque est.

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 08:22:57 - flow version _RPTC_G1.3