Saturnali libro 1 capitolo 20

Hinc est quod simulachris et Aesculapii et Salutis draco subiungitur, quod hi ad solis naturam lunaeque referuntur.

Et est Aesculapius vis salubris de substantia solis subveniens animis corporibusque mortalium: Salus autem naturae lunaris effectus est quo corpora animantium iuvantur salutifero firmata temperamento. 2 Ideo ergo simulachris eorum iunguntur figurae draconum, quia praestant ut humana corpora velut infirmitatis pelle deposita ad pristinum revirescant vigorem, ut revirescunt dracones per annos singulos pelle senectutis exuta: propterea et ad ipsum solem species draconis refertur, quia sol semper velut a quadam imae depressionis senecta in altitudinem suam ut in robur revertitur iuventutis. 3 Esse autem draconem inter praecipua solis argumenta etiam nominis fictione monstratur, quod sit nuncupatus ἀπὸ τοῦ δέρκειν, id est videre. Nam ferunt hunc serpentem acie acutissima et pervigili naturam sideris huius imitari, atque ideo aedium adytorum oraculorum thesaurorum custodiam draconibus adsignari. 4 Aesculapium vero eundem esse atque Apollinem non solum hinc probatur, quod ex illo natus creditur, sed quod ei et vis divinationis adiungitur. Nam Apollodorus in libris quibus titulus est περὶ θεῶν scribit quod Aesculapius divinationibus et auguriis praesit. 5 Nec mirum: siquidem medicinae atque divinationum consociatae sunt disciplinae. Nam medicus vel commoda vel incommoda in corpore futura praenoscit, sicut ait Hippocrates oportere medicum dicere de aegroto τά τε παρεόντα καὶ τὰ προγεγονότα καὶ τὰ μέλλοντα ἔσεσθαι, id est Quae sint, quae fuerint, quae mox ventura sequentur quod congruit divinationibus quae sciunt — τά τ’ ἔοντα τά τ’ ἐσσόμενα πρό τ’ ἐόντα. 6 Sed nec Hercules a substantia solis alienus est: quippe Hercules ea est solis potestas quae humano generi virtutem ad similitudinem praestat deorum. Nec aestimes Alcmena apud Thebas Boeotias natum solum vel primum Herculem nuncupatum: immo post multos atque postremus ille hac appellatione dignatus est honoratusque hoc nomine, quia nimia fortitudine meruit nomen dei virtutem regentis. 7 Ceterum deus Hercules religiose quidem et apud Tyron colitur: verum sacratissima et augustissima Aegyptii cum religione venerantur, ultraque memoriam, quae apud illos retro longissima est, ut carentem initio colunt.

8 Ipse creditur et Gigantas interemisse, cum caelo propugnaret quasi virtus deorum. Gigantas autem quid aliud fuisse credendum est quam hominum quandam inpiam gentem deos negantem et ideo aestimatam deos pellere de caelesti sede voluisse? 9 Horum pedes in draconum volumina desinebant: quod significat nihil eos rectum nihil superum cogitasse totius vitae eorum gressu atque processu in inferna mergente. Ab hac gente sol poenas debitas vi pestiferi caloris exegit. 10 Et revera Herculem solem esse vel ex nomine claret. Ἡρακλῆς enim quid aliud est nisi Ἥρας, id est aeris, κλέος? Quae porro alia aeris gloria est nisi solis inluminatio, cuius recessu profunditate occulitur tenebrarum? 11 Praeterea sacrorum administrationes apud Aegyptios multiplici actu multiplicem dei adserunt potestatem, significantes Herculem hunc esse τὸν ἐν πᾶσι καὶ διὰ πάντων ἥλιον. 12 Ex re quoque alibi terrarum gesta argumentum non vile colligitur. Nam Theron rex Hispaniae citerioris cum ad expugnandum Herculis templum ageretur furore instructus exercitu navium, Gaditani ex adverso venerunt provecti navibus longis, commissoque praelio adhuc aequo Marte consistente pugna subito in fugam versae sunt regiae naves, simulque inproviso igne correptae conflagraverunt. Paucissimi qui superfuerant hostium capti indicaverunt apparuisse sibi leones proris Gaditanae classis superstantes ac subito suas naves inmissis radiis, quales in Solis capite pinguntur, exustas.

13 Eidem Aegypto adiacens civitas, quae conditorem Alexandrum Macedonem gloriatur, Sarapin atque Isin cultu paene attonitae venerationis observat. Omnem tamen illam venerationem soli se sub illius nomine testatur inpendere, vel dum calathum capiti eius infigunt, vel dum simulachro signum tricipitis animantis adiungunt quod exprimit medio eodemque maximo capite leonis effigiem: 14 dextra parte caput canis exoritur, mansueta specie blandientis: pars vero laeva cervicis rapacis lupi capite finitur, easque formas animalium draco conectit volumine suo, capite redeunte ad dei dexteram qua conpescitur monstrum. 15 Ergo leonis capite monstratur praesens tempus, quia conditio eius inter praeteritum futurumque actu praesenti valida fervensque est: sed et praeteritum tempus lupi capite signatur, quod memoria rerum transactarum rapitur et aufertur: item canis blandientis effigies futuri temporis designat eventum, de quo nobis spes, licet incerta, blanditur: tempora autem cui nisi proprio famularentur auctori? cuius vertex insignitus calatho et altitudinem sideris monstrat et potentiam capacitatis ostendit, quia in eum omnia terrena redeunt, dum inmisso calore rapiuntur. 16 Accipe nunc quod de sole vel Sarapi pronuntietur oraculo. Nam Sarapis, quem Aegyptii deum maximum prodiderunt, oratus a Nicocreonte Cypriorum rege, quis deorum haberetur, his versibus sollicitam religionem regis instruxit: 17Εἰμὶ θεὸς τοιόσδε μαθεῖν, οἷόν κ’ ἐγὼ εἴπω· οὐράνιος κόσμος κεφαλὴ, γαστὴρ δὲ θάλασσα, γαῖα δέ μοι πόδες εἰσὶ, τὰ δ’ ουἄτ’ ἐν αἰθέρι κεῖται, ὄμμα τε τηλαυγὲς λαμπρὸν φάος ἠελίοιο. 18 Ex his apparet Sarapis et solis unam et individuam esse naturam. Isis iuncta religione celebratur, quae est vel terra vel natura rerum subiacens soli. Hinc est quod continuatis uberibus corpus deae omne densetur, quia vel terrae vel rerum naturae altu nutritur universitas.

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 08:22:54 - flow version _RPTC_G1.3