Saturnali libro 1 capitolo 21

1 Adonin quoque solem esse non dubitabitur inspecta religione Assyriorum, apud quos Veneris Architidis et Adonis maxima olim veneratio viguit, quam nunc Phoenices tenent.

Nam physici terrae superius hemisphaerium, cuius partem incolimus, Veneris appellatione coluerunt: inferius vero hemisphaerium terrae Proserpinam vocaverunt. 2 Ergo apud Assyrios sive Phoenicas lugens inducitur dea, quod sol annuo gressu per duodecim signorum ordinem pergens partem quoque hemisphaerii inferioris ingreditur, quia de duodecim signis zodiaci sex superiora sex inferiora censentur. 3 Et cum est in inferioribus et ideo dies breviores facit, lugere creditur dea, tamquam sole raptu mortis temporalis amisso et a Proserpina retento, quam numen terrae inferioris circuli et antipodum diximus: rursumque Adonin redditum Veneri credi volunt, cum sol evictis sex signis inferioris ordinis incipit nostri circuli lustrare hemisphaerium cum incremento luminis et dierum. 4 Ab apro autem tradunt interemptum Adonin, hiemis imaginem in hoc animali fingentes, quod aper hispidus et asper gaudet locis humidis lutosis pruinaque contectis, proprieque hiemali fructu pascitur, glande: ergo hiems veluti vulnus est solis, quae et lucem eius nobis minuit et calorem: quod utrumque animantibus accidit morte. 5 Simulachrum huius deae in monte Libano fingitur capite obnupto, specie tristi, faciem manu laeva intra amictum sustinens, lacrimae visione conspicientium manare creduntur: quae imago, praeter quod lugentis est, ut diximus, deae, terrae quoque hiemalis est, quo tempore obnupta nubibus sole viduata stupet, fontesque veluti terrae oculi uberius manant, agrique interim suo cultu vidui maestam faciem sui monstrant. 6 Sed cum sol emersit ab inferioribus partibus terrae, vernalisque aequinoctii transgreditur fines augendo diem: tunc est Venus laeta, et pulchra virent arva segetibus, prata herbis, arbores foliis. Ideo maiores nostri Aprilem mensem Veneri dicaverunt. 7 Similiter Phryges fabulis et sacrorum administrationibus inmutatis circa Matrem Deum et Attinem eadem intellegi praestant. 8 Quis enim ambigat Matrem Deum terram haberi? Haec dea leonibus vehitur, validis impetu atque fervore animalibus, quae   natura caeli est cuius ambitu aer continetur qui vehit terram. Solem vero sub nomine Attinis ornant fistula et virga. 9 Fistula ordinem spiritus inaequalis ostendit, quia venti, in quibus nulla aequalitas est, propriam sumunt de sole substantiam: virga potestatem solis adserit qui cuncta moderatur. 10 Praecipuam autem solis in his cerimoniis verti rationem hinc etiam potest colligi, quod ritu eorum catabasi finita simulationeque luctus peracta celebratur laetitiae exordium a. d. octavum Kalendas Aprilis: quem diem Hilaria appellant, quo primum tempore sol diem longiorem nocte protendit. 11 Idem sub diversis nominibus religionis effectus est apud Aegyptios, cum Isis Osirin luget. Nec in occulto est neque aliud esse Osirin quam solem, nec Isin aliud esse quam terram, ut diximus, naturamve rerum: eademque ratio, quae circa Adonin et Attinem vertitur, in Aegyptia quoque religione luctum et laetitiam vicibus annuae administrationis alternat. 12 Hunc Osirin Aegyptii ut solem esse adserant, quotiens hieroglyphicis litteris suis exprimere volunt, insculpunt sceptrum inque eo speciem oculi exprimunt, et hoc signo Osirin monstrant, significantes hunc deum solem esse regalique potestate sublimem cuncta despicere, quia solem Iovis oculum appellat antiquitas.

13 Apud eosdem  pollo, qui est sol, Horus vocatur: ex quo et horae viginti quattuor quibus dies noxque conficitur nomen acceperunt, et quattuor tempora quibus annuus orbis impletur horae vocantur. 14 Idem Aegyptii volentes ipsius solis nomine dicare simulachrum figuravere raso capite, sed dextra parte crine remanente. Servatus crinis docet solem naturae rerum numquam esse in operto: dempti autem capilli residenti radice monstrant hoc sidus etiam tempore quo non visitur a nobis rursum emergendi, uti capillos, habere substantiam. 15 Eodem argumento significatur et tempus quo angusta lux est, cum velut abrasis incrementis angustaque manente extantia ad minimum diei sol pervenit spatium, quod veteres appellavere brumale solstitium, brumam a brevitate dierum cognominantes, id est βραχὺ ἦμαρ: ex quibus latebris vel angustiis rursus emergens ad aestivum hemisphaerium, tamquam enascens, in augmenta porrigitur, et tunc ad regnum suum pervenisse iam creditur. 16 Propterea Aegyptii animal in zodiaco consecravere ea caeli parte qua maxime annuo cursu sol valido effervet calore, Leonisque inibi signum domicilium solis appellant, quia id animal videtur ex natura solis substantiam ducere: 17 primum quia impetu et calore praestat animalia, uti praestat sol sidera: validusque est leo pectore et priore corporis parte ac degenerat posterioribus membris, aeque solis vis prima parte diei ad meridiem increscit, vel prima parte anni a vere in aestatem, mox elanguescens deducitur vel ad occasum qui diei, vel ad hiemem quae anni pars videtur esse posterior: idemque oculis patentibus atque igneis cernitur semper, ut sol patenti igneoque oculo terram conspectu perpetuo atque infatigabili cernit. 18 Nec solus Leo sed signa quoque universa zodiaci ad naturam solis iure referuntur: et, ut ab Ariete incipiam, magna illi concordia est. Nam is per menses sex hibernos sinistro incubat lateri, ab aequinoctio verno supra dextrum latus: sicut et sol ab eodem tempore dextrum hemisphaerium, reliquo ambit sinistrum. 19 Ideo et Ammonem, quem deum solem occidentem Libyes existimant, arietinis cornibus fingunt, quibus maxime id animal valet, sicut sol radiis. Nam et apud Graecos ἀπὸ τοῦ κάρα κρίος appellatur. 20 Taurum vero ad solem referri multiplici ratione Aegyptius cultus ostendit: vel quia apud Heliopolim taurum soli consecratum, quem Neuton cognominant, maxime colunt, vel quia bos Apis in civitate Memphi solis instar excipitur, vel quia in oppido Hermunthi magnifico Apollinis templo consecratum soli colunt taurum, Bacin cognominantes, insignem miraculis convenientibus naturae  solis. 21 Nam et per singulas horas mutare colores adfirmatur et hirsutus setis dicitur in adversum nascentibus contra naturam omnium animalium: unde habetur velut imago solis in adversam mundi partem nitentis. 22 Gemini autem, qui alternis mortibus vivere creduntur, quid aliud nisi solem unum eundemque significant modo descendentem in ima mundi modo mundi in summam altitudinem resurgentem? 23 Cancer obliquo gressu quid aliud nisi iter solis ostendit, qui viam numquam rectam sed per illam semper meare sortitus est Obliquus qua se signorum verteret ordo maximeque in illo signo sol in cursu supero incipit obliquus inferiora iam petere. 24 De Leone iam supra dictum est. Virgo autem, quae manu aristam refert, quid aliud quam δύναμις ἡλιακὴ quae fructibus curat? Et ideo Iustitia creditur, quae sola facit  nascentes fructus ad usus hominum pervenire. 25 Scorpius totus, in quo Libra est, naturam solis imaginatur, qui hieme torpescit et transacta hac aculeum rursus erigit vi sua, nullum natura damnum ex hiberno torpore perpessa. 26 Sagittarius, qui omnium zodiaci domiciliorum imus atque postremus est, ideo ex homine in feram per membra posteriora degenerat, quasi postremis partibus suis a superis in inferna detrusus: sagitta tamen iacit, quod indicat tunc quoque universorum constare vitam radio solis vel ab ima parte venientis. Capricornus ab infernis partibus ad supera solem reducens caprae naturam videtur imitari; quae, dum pascitur ab imis partibus, semper prominentium scopulorum alta deposcit. 27  Aquarius nonne ipsam vim solis ostendit? Unde enim imber caderet in terras, nisi solis calor ad supera traheret humorem cuius refusio pluvialis est copia? In ultimo ordine zodiaci Pisces locati sunt: quos consecravit soli non aliqua naturae suae imaginatio, ut cetera, sed ostentatio potentiae sideris, a quo vita non solum aeriis terrenisque animalibus datur, sed illis quoque quorum conversatio aquis mersa velut a conspectu solis exulat: tanta est vis solis, ut abstrusa quoque penetrando vivificet.

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 08:22:54 - flow version _RPTC_G1.3