Saturnali libro 1 capitolo 24

Hic cum Praetextatus fecisset loquendi finem, omnes in eum adfixis vultibus ammirationem stupore prodebant: dein laudare hic memoriam, ille doctrinam, cuncti religionem, adfirmantes, hunc esse unum archanae deorum naturae conscium, qui solus divina et adsequi animo et eloqui posset ingenio.

2 Inter haec Evangelus: Equidem, inquit, miror potuisse tantorum potestatem numinum conprehendi: verum, quod Mantuanum nostrum ad singula, cum de divinis sermo est, testem citatis, gratiosius est quam ut iudicio fieri putetur. 3 An ego credam, quod ille, cum diceret: Liber et alma Ceres pro sole ac luna, non hoc in alterius poetae imitationem posuit, ita dici audiens, cur tamen diceretur ignorans? 4 Nisi forte, ut Graeci omnia sua in inmensum tollunt, nos quoque etiam poetas nostros volumus philosophari: cum ipse Tullius, qui non minus professus est philosophandi studium quam loquendi, quotiens aut de natura deorum aut de fato aut de divinatione disputat, gloriam quam oratione conflavit incondita rerum relatione minuat. 5 Tum Symmachus: De Cicerone, Evangele, qui conviciis inpenetrabilis est, post videbimus: nunc, quia cum Marone nobis negotium est, respondeas volo, utrum poetae huius opera instituendis tantum pueris idonea iudices an alia illis altiora inesse fatearis? Videris enim mihi ita adhuc Virgilianos habere versus qualiter eos pueri magistris praelegentibus canebamus. 6 Immo pueri cum essemus, Symmache, sine iudicio mirabamur, inspicere autem vitia nec per magistros nec per aetatem licebat: quae tamen non pudenter quisquam negabit, cum ipse confessus sit. Qui enim moriens poema suum legavit igni quid nisi famae suae posteritati subtrahendo curavit? 7  Nec inmerito: eruuit quippe de se futura iudicia, si legeretur petitio deae precantis filio arma a marito cui soli nupserat nec ex eo prolem suscepisse se noverat, vel si mille alia multum pudenda seu in verbis modo Graecis modo barbaris seu in ipsa dispositione operis deprehenderentur. 8 Cumque adhuc dicentem omnes exhorruissent, subtexuit Symmachus: Haec est quidem, Evangele, Maronis gloria, ut nullius laudibus crescat, nullius vituperatione minuatur: verum ista quae proscindis defendere quilibet potest ex plebeia grammaticorum cohorte, ne Servio nostro, qui priscos, ut mea fert opinio, praeceptores doctrina praestat, in excusandis talibus quaeratur iniuria: sed quaero, utrum, cum poetica tibi in tanto poeta displicuerit, nervi tamen oratorii, qui in eodem validissimi sunt, placere videantur? 9 Haec verba primum Evangeli risus excepit. Deinde subiecit: Id hercle restat denique, ut et oratorem Virgilium renuntietis: nec mirum, cum et ad philosophos ambitus vester paulo ante provexerit. 10 Si in hac opinione es, inquit Symmachus, ut Maro tibi nihil nisi poeticum sensisse aestimetur, licet hoc quoque eidem nomen invideris: audi, quid de operis sui multiplici doctrina ipse pronuntiet. Ipsius enim Maronis epistola, qua conpellat Augustum, ita incipit: 11 Ego vero frequentes a te litteras accipio, et infra: De Aenea quidem meo, si mehercle iam dignum auribus haberem tuis, libenter mitterem: sed tanta inchoata res est, ut paene vitio mentis tantum opus ingressus mihi videar, cum praesertim, ut scis, alia quoque studia ad id opus multoque potiora inpertiar.

12 Nec his Virgilii verbis copia rerum dissonat, quam plerique omnes litteratores pedibus inlotis praetereunt, tamquam nihil ultra verborum explanationem liceat nosse grammatico. Ita sibi belli isti homines certos scientiae fines et velut quaedam pomeria et effata posuerunt, ultra quae si quis egredi audeat, introspexisse in aedem deae a qua mares absterrentur existimandus sit. 13 Sed nos, quos crassa Minerva dedecet, non patiamur abstrusa esse adyta sacri poematis, sed archanorum sensuum investigato aditu doctorum cultu celebranda praebeamus reclusa penetralia. 14 Et ne videar velle omnia unus amplecti, spondeo violentissima inventa vel sensa rhetoricae in Virgiliano me opere demonstraturum: Eusebio autem, oratorum eloquentissimo, non praeripio de oratoria apud Maronem arte tractatum, quem et doctrina et docendi usu melius exequetur: reliquos omnes qui adestis impense precatus sim, ut quid vestrum quisque praecipuum sibi annotaverit de Maronis ingenio velut ex symbola conferamus. 15 Mirum in modum alacritatem omnibus qui aderant haec verba pepererunt, et adsurgens quisque in desiderium alios audiendi non vidit et se in idem munus vocandum. Itaque hortatu mutuo concitati in adsensum facile ac libenter animati sunt, intuentesque omnes Praetextatum orabant ut iudicium suum primus aperiret, ceteris per ordinem quem casus sedendi fecerat secuturis. 16 Et Vettius: Equidem inter omnia quibus eminet laus Maronis hoc assiduus lector ammiror, quia doctissime ius pontificium, tamquam hoc professus, in multa et varia operis sui parte servavit: et, si tantae dissertationi sermo non cesserit, promitto fore ut Virgilius noster pontifex maximus adseratur.

17 Post hunc Flavianus: Apud poetam nostrum, inquit, tantam scientiam iuris auguralis invenio, ut, si aliarum disciplinarum doctrina destitueretur, haec illum vel sola professio sublimaret. 18 Eustathius deinde: Maxime, inquit, praedicarem, quanta de Graecis cautus et tamquam aliud agens modo artifici dissimulatione modo professa imitatione transtulerit, ni me maior ammiratio de astrologia totaque philosophia teneret, quam parcus et sobrius operi suo nusquam reprehendendus aspersit. 19 Furius Albinus alterum fovens Praetextati latus, iuxtaque eum Caecina Albinus, ambo vetustatis adfectationem in Virgilio praedicabant, alter in versibus, Caecina in verbis. 20 Avienus: Non adsumam mihi, ait, ut unam aliquam de Virgilianis virtutibus audeam praedicare, sed audiendo quaecunque dicetis, si quid vel de his mihi videbitur vel iamdudum legenti annotandum visum est, oportunius proferam: modo memineritis a Servio nostro exigendum ut quicquid obscurum videbitur quasi litteratorum omnium longe maximus palam faciat. 21 His dictis et universo coetui conplacitis Praetextatus, cum in se conversa omnium ora vidisset: Philosophia, inquit, quod unicum est munus deorum et disciplina disciplinarum, honoranda est anteloquio: unde meminerit Eustathius primum sibi locum ad disserendum omni alia professione cedente concessum. Huic tu, mi Flaviane, succedes, ut et auditu vestro recreer et aliquanto silentio instaurem vires loquendi. 22 Inter haec servilis moderator obsequii, cui cura vel adolendi Penates vel struendi penum et domesticorum actuum ministros regendi, ammonet dominum familiam pro sollemnitate annui moris epulatam. 23 Hoc enim festo religiosae domus prius famulos instructis tamquam ad usum domini dapibus honorant: et ita demum  patribus familias mensae apparatus novatur. Insinuat igitur praesul famulitii coenae tempus et dominos iam vocare. 24 Tum Praetextatus: Reservandus igitur est Virgilius noster ad meliorem partem diei, ut mane novum inspiciendo per ordinem carmini destinemus. Nunc hora nos ammonet ut honore vestro haec mensa dignetur. Sed et Eustathius et post hunc Nicomachus meminerint crastina dissertatione servari sibi anteloquii functionem. 25 Et Flavianus: Ex placita iam vos lege convenio, ut sequenti die Penates mei beari se tanti coetus hospitio glorientur. His cum omnes assensi esent, ad coenam, alio aliud de his quae inter se contulerant reminiscente adprobanteque, cum magna alacritate animi concesserunt.

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-12 19:52:56 - flow version _RPTC_G1.3