Saturnali libro 1 capitolo 3

Tum Caecina: Cum vobis qui me in hunc sermonem adducitis nihil ex omnibus quae veteribus elaborata sunt aut ignoratio neget aut oblivio subtrahat, superfluum video inter scientes nota proferre.

Sed ne quis me aestimet dignatione consultationis gravari, quicquid de hoc mihi tenuis memoria suggesserit paucis revolvam. Post haec, cum omnes paratos ad audiendum erectosque vidisset, ita exorsus est. 2 M. Varro in libro Rerum   humanarum quem de diebus scripsit: Homines, inquit, qui ex media nocte ad proximam mediam noctem his horis viginti quattuor nati sunt uno die nati dicuntur. 3 Quibus verbis ita videtur dierum observationem divisisse, ut qui post solis occasum ante mediam noctem natus sit illo quem nox secuta est, contra vero qui in sex noctis horis posterioribus nascitur eo die videatur natus qui post eam noctem diluxerit. 4 Athenienses autem aliter observare idem Varro in eodem libro scripsit, eosque a solis occasu ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse dicere: Babylonios porro aliter; a sole enim exorto ad exortum eiusdem incipientem id spatium unius diei nomine vocare: Umbros vero unum et eundem diem esse dicere a meridie ad insequentem meridiem. 5 Quod quidem, inquit Varro, nimis absurdum est. Nam qui Kalendis hora sexta apud Umbros natus est, dies eius natalis videri debebit et Kalendarum dimidiatus et qui post Kalendas   erit usque ad horum eius diei sextam. 6 Populum autem Romanum ita uti Varro dixit dies singulos annumerare a media nocte ad mediam proximam multis argumentis ostenditur. Sacra sunt enim Romana partim diurna, alia nocturna, et ea quae diurna sunt ** ab hora sexta noctis sequentis nocturnis sacris tempus inpenditur. 7 Ad hoc ritus quoque et mos auspicandi eandem esse observationem docet. Nam magistratus, quando uno die eis et auspicandum est et id agendum super quo processit auspicium,  post mediam noctem auspicantur et post exortum solem agunt, auspicatique et egisse eodem die dicuntur.

8 Praeterea tribuni plebis, quos nullum diem integrum abesse Roma licet, cum post mediam noctem proficiscuntur et post primam facem ante mediam noctem sequentem revertuntur, non videntur abfuisse diem, quoniam ante horam noctis sextam regressi partem aliquam illius in urbe consumunt. 9 Quintum quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi non esse usurpatam mulierem quae, cum Kalendis Ianuariis apud virum matrimonii causa esse coepisset, a. d. IV. Kalendas Ianuarias sequentes usurpatum isset: non enim posse inpleri trinoctium quo abesse a viro usurpandi causa ex duodecim tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posteriores sex horae alterius anni essent qui inciperet ex Kalendis. 10 Virgilius quoque  id ipsum ostendit, ut hominem decuit poeticas res agentem, recondita atque operta veteris ritus significatione: Torquet, inquit, medios nox humida cursus: Et me saevus equis oriens adflavit anhelis. His enim verbis diem quem Romani civilem appellaverunt a sexta noctis hora oriri ammonet.

11 Idem poeta quando nox quoque incipiat expressit in sexto. Cum enim dixisset: Hac vice sermonum roseis Aurora quadrigis Iam medium aetherio cursu traiecerat axem, mox suggessit vates: Nox ruit, Aenea: nos flendo ducimus horas. Ita observantissimus civilium definitionum diei et noctis initia descripsit. Qui dies ita dividitur. 12 Primum tempus diei dicitur mediae noctis inclinatio: deinde gallicinium, inde conticuum, cum et galli conticescunt et homines etiam tum quiescunt: deinde diluculum, id es cum incipit dinosci dies: inde mane, cum dies clarus est. 13 Mane autem dictum, aut quod ab inferioribus locis, id   est a Manibus, exordium lucis emergat, aut, quod verius mihi videtur, ab omine boni nominis. Nam et Lanubini mane pro bono dicunt: sicut apud nos quoque contrarium est inmane, ut inmanis belua vel inmane facinus et hoc genus cetera pro non bono. 14 Deinde a mane ad meridiem, hoc est ad medium diei: inde iam supra vocatur tempus occiduum, et mox suprema tempestas, hoc est diei novissimum tempus, sicut expressum est in duodecim tabulis: SOLIS OCCASUS SUPREMA TEMPESTAS ESTO: 15 deinde   vespera, quod a Graecis tractum est. Illi enim ἑσπέραν a stella Hespero dicunt: unde et Hesperia Italia, quod occasui subiecta sit, nominatur. Ab hoc tempora prima fax dicitur, deinde concubia, et inde intempesta, quae non habet idoneum tempus rebus gerendis. 16 Haec est diei civilis a Romanis observata divisio. Ergo noctu futura, cum media esse coeperit, auspicium Saturnaliorum erit, quibus die crastini most inchoandi est.

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 08:22:57 - flow version _RPTC_G1.3