Saturnali libro 1 capitolo 4

Hic, cum omnes quasi vetustatis promptuarium Albini memoriam laudavissent, Praetextatus Avienum videns Furio insursurrantem: Quidnam hoc est, mi Aviene, inquit, quod uni Albino indicatum clam ceteris esse velis?

2 Tum ille: Moveor quidem auctoritate Caecinae, nec ignoro errorem in tantam non cadere doctrinam: aures tamen meas ista verborum novitas perculit, cum noctu futura et die crastini magis quam futura nocte et die crastino dicere, ut regulis placet, maluit. 3 Nam noctu non appellatio sed adverbium est: porro futura, quod nomen est, non potest cum adverbio convenire: nec dubium est hoc inter se esse noctu et nocte quod diu et die: et rursus die et crastini non de eodem casu sunt, et nisi casus idem nomina in eiusmodi elocutione non iungit. Saturnaliorum deinde cur malimus quam Saturnalium dicere, opto dinoscere. 4 Ad haec cum Caecina renidens taceret, et Servius a Symmacho rogatus esset, quidnam de his existimaret: Licet, inquit, in hoc coetu non minus doctrina quam nobilitate reverendo magis mihi discendum sit quam docendum, famulabor tamen arbitrio iubentis, et insinuabo primum de Saturnalibus, post de ceteris, unde sit sic eloquendi non novitas sed vetustas. 5 Qui Saturnalium dicit regula innititur: nomina enim quae dativum pluralem in bus mittunt numquam genitivum eiusdem numeri syllaba crevisse patiuntur, sed aut totidem habet, ut monilibus monilium, sedilibus sedilium, aut una syllaba minus est, ut carminibus carminum,  liminibus liminum: sic ergo Saturnalibus rectius Saturnalium quam Saturnaliorum. 6 Sed qui Saturnaliorum dicunt auctoritate magnorum muniuntur virorum. Nam et Salustius in tertia Bacchanaliorum ait, et Masurius Fastorum secundo: Vinaliorum dies, inquit, Iovi sacer est, non, ut quidam putant, Veneri. 7 Et, ut ipsos quoque grammaticos in testimonium citem, Verrius Flaccus in eo libello qui Saturnus inscribitur: Saturnaliorum, inquit, dies apud Graecos quoque festi habentur, et in eodem libro: Dilucide me, inquit, de constitutione Saturnaliorum scripsisse arbitror. Item Iulius Modestus de feriis: Saturnaliorum, inquit, feriae, et in eodem libro: Antias, inquit, Agonaliorum repertorem Numam Pompilium refert. 8 Haec tamen, inquies, auctoritas quaero an possit aliqua ratione defendi. Plane, quatenus alienum non est committi grammaticum cum sua analogia, temptabo suspicionibus eruere, quid sit quod eos a solita enuntiatione detorserit, ut mallent Saturnaliorum quam Saturnalium dicere. 9 Ac primum aestimo, quod haec nomina, quae sunt festorum dierum neutralia carentque numero singulari, diversae conditionis esse voluerunt ab his nominibus quae utroque numero figurantur. Compitalia enim et Bacchanalia  et Agonalia Vinaliaque et reliqua his similia festorum dierum nomina sunt, nec singulariter nominantur, aut, si singulari numero dixeris, non idem significabis, nisi adieceris festum, ut Bacchanale festum, Agonale festum et reliqua, ut iam non positivum sit, sed adiectivum, quod Graeci ἐπίθετον vocant. 10 Animati sunt ergo ad faciendam discretionem in genitivo casu, ut ex hac declinatione exprimerent nomen sollemnis diei, scientes in nonnullis saepe nominibus dativo in bus exeunte nihilominus genitivum in rum finiri, ut domibus domorum, duobus duorum, ambobus amborum.

11 Ita et viridia, dum ἀντὶ ἐπιθέτου accipiuntur, genitivum in um faciunt, ut viridia prata, viridium pratorum: cum vero ipsam loci viriditatem significare volumus, viridiorum dicimus, ut cum dicitur: formosa facies viridiorum: tunc enim viridia quasi positivum ponitur, non accidens. 12 Tanta autem apud veteres fuit licentia huius genitivi, ut Asinius Pollio vectigaliorum frequenter usurpet, quod vectigal non minus dicatur quam vectigalia. Sed et cum legamus: Laevaque ancile gerebat, tamen et anciliorum relatum est. 13 Videndum  ergo, ne magis varietas veteres delectaverit, quam ut ad amussim verum sit festorum dierum nomina sic vocata. Ecce enim et praeter sollemnium dierum vocabula alia quoque sic declinata repperimus, ut praecedens sermo patefecit, viridiorum et vectigaliorum et anciliorum: 14 sed et ipsa festorum nomina secundum regulam declinata apud veteres repperio, siquidem Varro Feralium diem ait a ferendis in sepulchra epulis dici. Non dixit Feraliorum: et alibit Floralium, non Floraliorum, ait, cum idem non ludos Florales illic, sed ipsum festum Floralia significaret. 15 Masurius etiam secundo Fastorum: Liberalium dies, inquit, a pontificibus agonium Martiale appellatur, et in eodem libro: Eam noctem deincepsque insequentem diem, qui est Lucarium, non dixit Lucariorum: itemque Liberalium multi dixerunt, non Liberaliorum. 16 Unde pronuntiandum est veteres indulsisse copiae per varietatem,  ut dicebant exanimos et exanimes, inermos et inermes, tum hilaros atque hilares: et ideo certum est licito et Saturnalium et Saturnaliorum dici, cum alterum regula cum auctoritate, alterum, etsi sola sed multorum, defendit auctoritas. 17 Reliqua autem verba quae Avieno nostro nova visa sunt veterum nobis sunt testimoniis adferenda. Ennius enim, nisi cui videtur inter nostrae aetatis politiores munditias respuendus, noctu concubia dixit his versibus: Qua Galli furtim noctu summa arcis adorti Moenia concubia, vigilesque repente cruentant.

18 Quo in loco animadvertendum est non solum quod noctu concubia, sed quod etiam qua noctu dixerit. Et hoc posuit in Annalium septimo, in quorum tertio clarius idem dixit: Hac noctu filo pendebit Etruria tota. Claudius etiam Quadrigarius Annali tertio: Senatus autem de nocte convenire, noctu multa domum dimitti. 19 Non esse ab re puto hoc in loco id quoque ammonere, quod decemviri in duodecim tabulis inusitatissime nox pro noctu dixerunt. Verba haec sunt: SI NOX FURTUM FACTUM SIT. SI IM OCCISIT IURE CAESUS ESTO:  in quibus verbis id etiam notandum, quod ab eo quod est is non eum casu accusativo sed im dixerunt. 20 Sed nec die crastini a doctissimo viro sine veterum auctoritate prolatum est, quibus mos erat modo diequinti modo diequinte pro adverbio copulate dicere: cuius indicium est quod syllaba secunda corripitur, quae natura producitur, cum solum dicitur die. 21 Quod autem diximus extremam istius vocis syllabam tum per e tum per i scribi, consuetum id veteribus fuit, ut his litteris plerumque in fine indifferenter uterentur, sicut praefiscine et praefiscini, proclive et proclivi. 22 Venit ecce illius versus Pomponiani in mentem, qui est ex Atellanita quae Maebia inscribitur: *Dies hic sextus, cum nihil egi: die quarte moriar fame. 23   Die pristine eodem modo dicebatur, quod significabat die pristino, id est priore: quod nunc pridie dicitur converso conpositionis ordine, quasi pristino die. 24 Nec infitias eo lectum apud veteres die quarto: sed invenitur hoc de transacto, non de futuro, positum. Nam Cn. Mattius homo inpense doctus in Mimiambis pro eo dicit quod nudius quartus nos dicimus in his versibus: Nuper die quarto, ut recordor, et certe Aquarium urceum unicum domi fregit. Hoc igitur intererit, ut die quarto quidem de praeterito dicamus, die quarte autem de futuro. 25 Verum ne de die crastini nihil retulisse videamur, suppetit Coelianum illud ex libro Historiarum secundo: Si vis mihi equitatum dare et ipse cum cetero exercitu me sequi, die quinti Romae in Capitolio curabo tibi coenam coctam. 26 Hic Symmachus Coelius tuus, inquit, et historiam et verbum ex Originibus M. Catonis accepit, apud quem ita scriptum est: Igitur  dictatorem Carthaginiensium magister equitum monuit: Mitte mecum Romam equitatum, die quinti in Capitolio tibi coena cocta erit. Et Praetextatus: 27 Aestimo nonnihil ad demonstrandum consuetudinem veterum etiam praetoris verba conferre quibus more maiorum ferias concipere solet quae appellantur Compitalia. Ea verba haec sunt: DIE NONI POPOLO ROMANO QUIRITIBUS COMPITALIA ERUNT.

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 08:22:57 - flow version _RPTC_G1.3