Saturnali libro 1 capitolo 5

Tum Avienus aspiciens Servium: Curius, inquit, et Fabricius et Coruncanius, antiquissimi viri, vel etiam his antiquiores Horatii illi trigemini plane ac dilucide cum suis fabulati sunt: neque Auruncorum aut Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi   coluisse in Italia dicuntur, sed aetatis suae verbis loquebantur: tu autem, proinde quasi cum matre Evandri nunc loquare, vis nobis verba multis iam seculis oblitterata revocare, ad quorum congeriem praestantes quoque viros, quorum memoriam continuus legendi usus instruit, incitasti. 2 Sed antiquitatum vobis placere iactatis, quod honesta et sobria et modesta sit: vivamus ergo moribus praeteritis, praesentibus verbis loquamur. Ego enim id quod a C. Caesare, excellentis ingenii ac prudentiae viro, in primo de analogia libro scriptum est habeo semper in memoria atque in pectore, ut, tamquam scopulum, sic fugiam infrequens atque insolens verbum. 3 Mille denique verborum talium est quae, cum in ore priscae auctoritatis crebro fuerint, exauctorata tamen a sequenti aetate repudiataque sunt. Horum copiam proferre nunc possem, ni tempus noctis iam propinquantis necessariae discessionis nos ammoneret. 4 Bona verba quaeso, Praetextatus morali, ut adsolet, gravitate subiecit, nec insolenter parentis artium antiquitatis   reverentiam verberemus, cuius amorem tu quoque dum dissimulas magis prodis. Cum enim dicis: mille verborum est, quid aliud sermo tuus nisi ipsam redolet vetustatem? 5 Nam licet M. Cicero in oratione quam pro Milone concepit ita scriptum reliquerit: Ante fundum Clodii, quo in fundo propter insanas illas substructiones facile mille hominum versabatur valentium, non versabantur, quod in libris minus accurate scriptis repperiri solet, et in sexta in Antonium: Qui umquam in illo Iano inventus est qui L. Antonio mille nummum ferret expensum?: licet Varro quoque, eiusdem seculi homo, in septimo decimo Humanarum dixerit: Plus mille et centum annorum est: tamen fiduciam sic conponendi non nisi ex antecedentium auctoritate sumpserunt. 6 Nam Quadrigarius in tertio Annalium ita scripsit: Ibi occiditur mille hominum, et Lucilius in tertio Satirarum: Ad portum mille a porta est, sex inde Salernum.

Alibi vero etiam declinationem huius nominis executus est. 7 Nam in libro quinto decimo ita dicit: Hunc milli passum qui vicerit atque duobus Campanus sonipes subcursor nullus sequetur Maiore spatio, ac diversus videbitur ire. Item in libro nono: Tu milli nummum potes uno quaerere centum. 8 Milli passum dixit pro mille passibus et milli nummum pro mille nummis, aperteque ostendit mille et vocabulum esse et singulari numero dici et casum etiam capere ablativum, eiusque plurativum esse milia. 9 Mille enim non ex eo ponitur quod Graece χίλια dicuntur, sed quod χιλιάς, et sicut una χιλιὰς et duae χιλιάδες, ita unum mille et duo milia veteres certa atque directa ratione dicebant. 10 Et heus tu hisne tam doctis viris, quorum M. Cicero et Varro imitatores se gloriantur, adimere vis in verborum comitiis ius suffragandi, et tamquam sexagenarios maiores de  ponte deicies? 11 Plura de hoc dissereremus, ni vos invitos ab invito discedere hora cogeret. Sed vultisne diem sequentem, quem plerique omnes abaco et latrunculis conterunt, nos istis sobriis fabulis a primo lucis in coenae tempus, ipsam quoque coenam non obrutam poculis, non lascivientem ferculis, sed quaestionibus doctis pudicam et mutuis ex lecto relationibus exigamus? 12 Sic enim ferias prae omni negotio fetas commodi senserimus, non animum, ut dicitur, remittentes (nam remittere, inquit Musonius, animum quasi amittere est) sed demulcentes eum paulum, atque laxantes iocundis honestisque sermonum inlectationibus.

Quod si ita decernitis, dis Penatibus meis huc conveniendo gratissimum feceritis. 13 Tum Symmachus: Nullus, qui quidem se dignum hoc conventu meminerit, sodalitatem hanc vel ipsum conventus regem repudiabit: sed, ne quid ad perfectionem coetus desideretur, invitandos ad eundem congressum convictumque censeo Flavianum qui, quantum sit mirando viro Venusto patre praestantior, non minus ornatu morum gravitateque vitae quam copia profundae eruditionis adseruit: simulque Postumianum, qui forum defensionum dignatione nobilitat: et Eustathium, qui tantus in omni genere philosophiae est, ut solus nobis repraesentet ingenia trium philosophorum de quibus nostra antiquitas gloriata est. 14 Illos dico quos Athenienses quondam ad senatum legaverant impetratum uti multam remitteret quam civitati eorum fecerat propter Oropi vastationem.  Ea multa fuerat talentum fere quingentum. 15 Erant isti philosophi Carneades ex Academia, Diogenes Stoicus, Critolaus Peripateticus: quos ferunt seorsum quemque ostentandi gratia per celeberrima urbis loca magno conventu hominum dissertavisse. 16 Fuit, ut relatum est, facundia Carneades violenta et rapida, scita et tereti Critolaus, modesta Diogenes et sobria; sed in senatum introducti interprete usi sunt Coelio senatore. At hic noster cum sectas omnes adsecutus sed probabiliorem secutus sit, omniaque haec inter Graecos genera dicendi solus inpleat, inter nos tamen ita sui locuples interpres est, ut nescias qua lingua facilius vel ornatius expleat operam disserendi. 17 Probavere omnes Q. Aurelii iudicium quo edecumatos elegit sodales: atque his ita constitutis primum a Praetextato simul deinde a se discedentes domum quisque suam regressi sunt.

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 08:22:57 - flow version _RPTC_G1.3