Saturnali libro 1 capitolo 7

Dum ista narrantur, unus e famulitio, cui provincia erat admittere volentes dominum convenire, Evangelum adesse nuntiat cum Disario, qui tunc Romae praestare videbatur ceteris medendi artem professis.

2 Conrugato indicavere vultu plerique de considentibus Evangeli interventum otio suo inamoenum minusque placido conventui congruentem. Erat enim amarulenta dicacitate et lingua proterve mordaci, procax ac securus offensarum quas sine delectu cari vel non amici in se passim verbis odia serentibus provocabat. Sed Praetextatus, ut erat in omnes aeque placidus ac mitis, ut admitterentur missis obviis imperavit. 3 Quos Horus ingredientes commodum consecutus comitabatur, vir corpore atque animo iuxta validus, qui post inter pugiles palmas ad philosophiae studia migravit, sectamque Antisthenis et Cratetis atque ipsius Diogenis secutus inter Cynicos non incelebris habebatur. 4 Sed Evangelus, postquam tantum coetum adsurgentem sibi ingressus offendit: Casusne, inquit, hos omnes ad te, Praetextate, contraxit, an altius quiddam cui remotis arbitris opus sit cogitaturi ex disposito convenistis? Quod si ita est, ut aestimo, abibo potius quam me vestris miscebo secretis, a quibus me amovebit voluntas, licet fortuna fecisset inruere. 5 Tunc Vettius, quamvis ad omnem patientiam constanter animi tranquillitate firmus, nonnihil tamen consultatione tam proterva motus: 6 Si aut me, inquit, Evangele, aut haec innocentiae lumina cogitasses, nullum inter nos tale secretum opinarere, quod non vel tibi vel etiam vulgo fieri dilucidum posset, quia neque ego sum inmemor nec horum quemquam inscium credo sancti illius praecepti philosophiae, sic loquendum esse cum hominibus, tamquam dii audiant; sic loquendum cum diis, tamquam homines audiant: cuius secunda pars sancit ne quid a dis petamus quod velle nos indecorum sit hominibus confiteri. 7 Nos vero, ut et honorem sacris feriis haberemus et vitaremus tamen torporem feriandi atque otium in negotium utile verteremus, convenimus diem totum doctis fabulis velut ex symbola conferendis daturi. 8 Nam si per sacra sollemnia rivos deducere religio nulla prohibet, si salubri fluvio mersare oves fas et iura permittunt: cur non religionis honor putetur dicare sacris diebus sacrum studium litterarum? 9 Sed quia vos quoque deorum aliquis nobis additos voluit, facite, si volentibus vobis erit, diem communibus et fabulis et epulis exigamus, quibus ut omnes hodie qui praesentes sunt acquiescant impetratum teneo. 10 Tunc ille: Supervenire fabulis non evocatos haud equidem turpe existimatur: verum sponte inruere in convivium aliis praeparatum nec Homero sine nota vel in fratre memoratum est, et vide ne nimium arroganter tres tibi velis Menelaos contigisse, cum illi tanto regi unus evenerit. 11 Tum omnes Praetextatum iuvantes orare blandeque ad commune invitare consortium, Evangelum quidem saepius et maxime, sed nonnumquam et cum eo pariter ingressos. 12 Inter haec Evangelus petitu omnium temperatus: M. Varronis, inquit, librum vobis arbitror non ignotum ex saturis Menippeis qui inscribitur: Nescis quid vesper vehat, in quo convivarum numerum hac lege definit, ut neque minor quam Gratiarum sit, neque quam Musarum numerosior. Hic video excepto rege convivii tot vos esse quot Musae sunt: quid ergo perfecto numero quaeritis adiciendos? 13 Et Vettius: Hoc, inquit, nobis praesentia vestra praestabit, ut et Musas inpleamus et Gratias, quas ad festum deorum omnium principis aequum est convenire. Cum igitur consedissent, Horus Avienum intuens, quem familiarius frequentare solitus erat: 14 In hoc, inquit, Saturni cultu, quem deorum principem dicitis, ritus vester ab Aegyptiorum religiosissima gente [dissentit. Nam illi neque Saturnum nec ipsum Sarapim receperant] in archana templorum usque ad Alexandri Macedonis occasum: post quem tyrannide Ptolemaeorum pressi hos quoque deos in cultum recipere Alexandrinorum more, apud quos praecipue colebantur, coacti sunt. 15 Ita tamen imperio paruerunt, ut non omnino religionis suae observata confunderent. Nam quia numquam fas fuit Aegyptiis pecudibus aut sanguine sed precibus et ture solo placare deos, his autem duobus advenis hostiae erant ex more mactandae: fana eorum extra pomerium locaverunt, ut et illi sacrificii sollemnis sibi cruore colerentur nec tamen urbana templa morte pecudum polluerentur: nullum itaque Aegypti oppidum intra muros suos aut Saturni aut Sarapis fanum recepit. 16 Horum alterum vix aegreque a vobis admissum audio: Saturnum vero vel maximo inter ceteros honore celebratis. Si ergo nihil est quod me hoc scire prohibeat, volo in medium proferatur. 17 Hic Avienus in Praetextatum expectationem consulentis remittens: Licet omnes, ait, qui adsunt pari doctrina polleant, sacrorum tamen Vettius unice conscius potest tibi et originem cultus qui huic deo penditur et causam festi sollemnis aperire. Quod cum Praetextatus in alios refundere temptasset, omnes ab eo impetraverunt ut ipse dissereret.

18 Tunc silentio facto ita exorsus est. Saturnaliorum originem illam mihi in medium proferre fas est, non quae ad archanam divinitatis naturam refertur, sed quae aut fabulosis admixta disseritur aut a physicis in vulgus aperitur. Nam occultas et manantes ex meri veri fonte rationes ne in ipsis quidem sacris enarrari permittitur: sed si quis illas adsequitur, continere intra conscientiam tectas iubetur. Unde quae sciri fas est Horus noster licebit mecum recognoscat. 19 Regionem istam, quae nunc vocatur Italia, regno Ianus optinuit, qui, ut Hyginus Protarchum Trallianum secutus tradit, cum Camese aeque indigena terram hanc ita participata potentia possidebant, ut regio Camesene, oppidum Ianiculum vocitaretur. 20 Post ad Ianum solum regnum redactum est, qui creditur geminam faciem praetulisse, ut quae ante quaeque post tergum essent intueretur: quod procul dubio ad prudentiam regis sollertiamque referendum est, qui et praeterita nosset et futura prospiceret, sicut Antevorta et Postvorta, divinitatis scilicet aptissimae comites, apud Romanos coluntur. 21 Hic igitur Ianus, cum Saturnum classe pervectum excepisset hospitio et ab eo edoctus peritiam ruris ferum illum et rudem ante fruges cognitas victum in melius redegisset, regni eum societate muneravit. 22 Cum primus quoque aera signaret, servavit et in hoc Saturni reverentiam, ut, quoniam ille navi fuerat advectus, ex una quidem parte sui capitis effigies, ex altera vero navis exprimeretur, quo Saturni memoriam in posteros propagaret. Aes ita fuisse signatum hodieque intellegitur in aleae lusum, cum pueri denarios in sublime iactantes capita aut navia lusu teste vetustatis exclamant. 23 Hos una concordesque regnasse vicinaque oppida communi opera condidisse praeter Maronem, qui refert: Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen, etiam illud in promptu est, quod posteri quoque duos eis continuos menses dicarunt, ut December sacrum Saturni, Ianuarius alterius vocabulum possideret. 24 Cum inter haec subito Saturnus non conparuisset, excogitavit Ianus honorum eius augmenta. Ac primum terram omnem ditioni suae parentem Saturniam nominavit: aram deinde cum sacris tamquam deo condidit, quae Saturnalia nominavit. Tot seculis Saturnalia praecedunt Romanae urbis aetatem. Observari igitur eum iussit maiestate religionis quasi vitae melioris auctorem: simulacrum eius indicio est, cui falcem, insigne messis, adiecit. 25 Huic deo insertiones surculorum pomorumque educationes et omnium huiuscemodi fertilium tribuunt disciplinas. Cyrenenses etiam, cum rem divinam ei faciunt, ficis recentibus coronantur placentasque mutuo missitant, mellis et fructuum repertorem Saturnum aestimantes. Hunc Romani etiam Stercutum vocant, quod primus stercore fecunditatem agris conparaverit. 26 Regni eius tempora felicissima feruntur, cum propter rerum copiam tum quod nondum quisquam servitio vel libertate discriminabatur: quae res intellegi potest, quod Saturnalibus tota servis licentia permittitur.

27 Alia Saturnaliorum causa sic traditur. Qui erant ab Hercule in Italia relicti, ut quidam ferunt, irato, quod incustoditum fuisset armentum, ut nonnulli aestimant, consulto eos reliquente, ut aram suam atque aedem ab incursionibus tuerentur: hi ergo cum a latronibus infestarentur, occupato edito colle Saturnios se nominaverunt, quo ante nomine etiam idem collis vocabatur: et quia se huius dei senserunt nomine ac religione tutos, instituisse Saturnalia feruntur, ut agrestes vicinorum animos ad maiorem sacri reverentiam ipsa indicti festi observatio vocaret. 28 Nec illam causam quae Saturnalibus adsignatur ignoro, quod Pelasgi, sicut Varro memorat, cum sedibus suis pulsi diversas terras petissent, confluxerunt plerique Dodonam et incerti, quibus haererent locis, eiusmodi accepere responsum: Στείχετε μαιόμενοι Σικελῶν Σατούρνιον αἶαν Ἡδ’ Ἀβορειγενέων, Κοτύλην, οὗ νᾶσος ὀχεῖται, Οἷς ἀναμιχθέντες δεκάτην ἐκπέμπετε Φοίβῳ Καὶ κεφαλὰς ἅιδῆ καὶ τῷ πατρὶ πέμπετε φῶτα· acceptaque sorte, cum Latium post errores plurimos adpulissent, in lacu Cutiliensi enatam insulam deprehenderunt. 29 Amplissimus enim cespes, sive ille continens limus seu paludis fuit coacta compage virgultis et arboribus in silvae licentiam comptus, iactantibus per omnem fluctibus vagabatur, ut fides ex hoc etiam Delo facta sit, quae celsa montibus, vasta campis, tamen per maria migrabat. 30 Hoc igitur miraculo deprehenso has sibi sedes praedictas esse didicerunt, vastatisque Siciliensibus incolis occupavere regionem decima praedae secundum responsum Apollini consecrata erectisque Diti sacello et Saturni ara, cuius festum Saturnalia nominarunt. 31 Cumque diu humanis capitibus Ditem et virorum victimis Saturnum placare se crederent propter oraculum in quo erat: Καί κεφαλὰς Ἅιδῃ, καὶ τῷ πατρὶ πέμπετε φῶτα, Herculem ferunt postea cum Geryonis pecore per Italiam revertentem suasisse illorum posteris, ut faustis sacrificiis infausta mutarent inferentes Diti non hominum capita sed oscilla ad humanam effigiem arte simulata, et aras Saturnias non mactando viro sed accensis luminibus excolentes, quia non solum virum sed et lumina φῶτα significat. 32 Inde mos per Saturnalia missitandis cereis coepit. Alii cereos non ob aliud mitti putant quam quod hoc principe ab incomi et tenebrosa vita quasi ad lucem et bonarum artium scientiam editi sumus. 33 Illud quoque in litteris invenio, quod, cum multi occasione Saturnaliorum per avaritiam a clientibus ambitiose munera exigerent idque onus tenuiores gravaret, Publicius tribunus plebi tulit, non nisi cerei ditioribus missitarentur. 34 Hic Albinus Caecina subiecit: Qualem nunc permutationem sacrificii, Praetextate, memorasti, invenio postea Compitalibus celebratam, cum ludi per urbem in compitis agitabantur, restituti scilicet a Tarquinio Superbo Laribus ac Maniae ex responso Apollinis, quo praeceptum est ut pro capitibus supplicaretur. 35 Idque aliquamdiu observatum, ut pro familiarium sospitate pueri mactarentur Maniae deae, matri Larum. Quod sacrificii genus Iunius Brutus consul pulso Tarquinio aliter constituit celebrandum. Nam capitibus alii et papaveris supplicari iussit, ut responso Apollinis satisfieret de nomine capitum, remoto scilicet scelere infaustae sacrificationis: factumque est ut effigies Maniae suspensae pro singulorum foribus periculum, si quod immineret familiis, expiarent: ludosque ipsos ex viis compitorum in quibus agitabantur Compitalia appellitaverunt. Sed perge cetera. 36 Et Praetextatus: Bene et oportune similis emendatio sacrificiorum relata est: sed ex his causis, quae de origine huius festi relatae sunt, apparet Saturnalia vetustiora esse urbe Romana, adeo ut ante Romam in Graecia hoc sollemne coepisse L. Accius in Annalibus suis referat his versibus: Maxima pars Graium Saturno et maxime Athenae Conficiunt sacra, quae Cronia esse iterantur ab illis, Eumque diem celebrant: per agros urbesque fere omnes Exercent epulis laeti: famulosque procurant Quisque suos, nostrique itidem: et mos traditus illinc Iste, ut cum dominis famuli epulentur ibidem.

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 08:22:57 - flow version _RPTC_G1.3