Saturnali libro 1 capitolo 8

Nunc de ipso dei templo pauca referenda sunt.

Tullum Hostilium, cum bis de Albanis, de Sabinis tertio triumphasset, invenio fanum Saturno ex voto consecravisse et Saturnalia tunc primum Romae instituta: quamvis Varro libro sexto, qui est de sacris aedibus, scribat aedem Saturni ad forum faciendam locasse L. Tarquinium regem, Titum vero Larcium dictatorem Saturnalibus eam dedicasse. Nec me fugit Gellium scribere senatum decresse ut aedes Saturni fieret, eique rei L. Furium tribunum militum praefuisse. Habet aram et ante Senaculum. 2 Illic Graeco ritu capite aperto res divina fit, quia primum a Pelasgis post ab Hercule ita eam a principio factitatam putant. 3 Aedem vero Saturni aerarium Romani esse voluerunt, quod tempore quo incoluit Italiam fertur nullum in eius finibus furtum esse commissum, aut quia sub illo nihil erat cuiusquam privatum: Nec signare solum aut partiri limite campum Fas erat: in medium quaerebant ideo apud eum locaretur populi pecunia communis, sub quo fuissent cunctis universa communia. 4 Illud non omiserim, Tritonas cum bucinis fastigio Saturni aedis superpositos, quoniam ab eius commemoratione ad nostram aetatem historia clara et quasi vocalis est, ante vero muta et obscura et incognita: quod testantur caudae Tritonum humi mersae et absconditae. 5 Cur autem Saturnus ipse in compedibus visatur, Verrius Flaccus causam se ignorare dicit: verum mihi Apollodori lectio sic suggerit.

Saturnum Apollodorus alligari ait per annum laneo vinculo, et solvi ad diem sibi festum, id est mense hoc Decembri: atque inde proverbium ductum, deos laneos pedes habere: significari vero decimo mense semen in utero animatum in vitam grandescere, quod, donec erumpat in lucem, mollibus naturae vinculis detinetur. 6 Est porro idem Κρόνος καὶ χρόνος. Saturnum enim in quantum mythici fictionibus distrahunt, in tantum physici ad quandam verisimilitudinem revocant. Hunc aiunt abscidisse Caeli patris pudenda: quibus in mare deiectis Venerem procreatam, quae a spuma unde coaluit ἀφροδίτη nomen accepit. 7 Ex quo intellegi volunt, cum chaos esset, tempora non fuisse: siquidem tempus est certa dimensio quae ex caeli conversione colligitur. Tempus coepit inde: ab ipso natus putatur Κρόνος qui, ut diximus, χρόνος est. 8 Cumque semina rerum omnium post caelum gignendarum de caelo fluerent, et elementa universa quae mundo plenitudinem facerent ex illis seminibus fundarentur: ubi mundus omnibus suis partibus membrisque perfectus est, certo iam tempore finis factus est procedendi de caelo semina ad elementorum conceptionem, quippe iam plena fuerant procreata.

Animalium vero aeternam propagationem ad Venerem generandi facultas ex humore translata est: ut per coitum maris feminaeque cuncta deinceps gignerentur. 9 Propter abscisorum pudendorum fabulam etiam nostri eum Saturnum vocitaverunt, παρὰ τὴν σάθην, quae membrum virile declarat, veluti Sathunnum: inde etiam Satyros veluti Sathunos, quod sint in libidinem proni, appellatos opinantur. Falcem ei quidam aestimant attributam, quod tempus omnia metat exsecet et incidat. 10 Hunc aiunt filios suos solitum devorare, eosdemque rursus evomere: per quod similiter significatur eum tempus esse a quo vicibus cuncta gignantur absumanturque et ex eo denuo renascantur. 11 Eundem a filio pulsum quid aliud est quam tempora senescentia ab his quae post sunt nata depelli? Vinctum autem, quod certa lege naturae conexa sint tempora, vel quod omnes fruges quibusdam vinculis nodisque alternentur. 12 Nam et falcem volunt fabulae in Siciliam decidisse, quod sit terra ista vel maxime fertilis.

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-12 19:52:59 - flow version _RPTC_G1.3