Saturnali libro 1 capitolo 9

Et quia Ianum cum Saturno regnasse memoravimus, de Saturno autem quid mythici, quid physici aestiment, iam relatum est: de Iano quoque quid ab utrisque iactetur in medium proferemus.

2 Mythici referunt regnante Iano omnium domos religione ac sanctitate fuisse munitas: idcircoque ei divinos honores esse decretos, et ob merita introitus et exitus aedium eidem consecratos. 3 Xenon quoque primo Italicon tradit Ianum in Italia primum dis templa fecisse et ritus instituisse sacrorum: ideo eum in sacrificiis praefationem meruisse perpetuam. 4 Quidam ideo eum dici bifrontem putant, quod et praeterita sciverit et futura providerit. 5 Sed physici eum magnis consecrant argumentis divinitatis. Nam sunt qui Ianum eundem esse atque Apollinem et Dianam dicant, et in hoc uno utrumque exprimi numen affirment. 6 Etenim, sicut Nigidius quoque refert, apud Graecos Apollo colitur qui Θυραῖος vocatur, eiusque aras ante fores suas celebrant, ipsum exitus et introitus demonstrantes potentem: idem Apollo apud illos et ἀγυιεὺς nuncupatur, quasi viis praepositus urbanis: illi enim vias quae intra pomeria sunt ἀγυιὰς appellant: Dianae vero ut Triviae viarum omnium tribuunt potestatem. 7 Sed apud nos Ianum omnibus praeesse ianuis nomen ostendit, quod est simile Θυραίῳ. Nam et cum clavi ac virga figuratur, quasi omnium et portarum custos et rector viarum. 8 Pronuntiavit Nigidius Apollinem Ianum esse Dianamque Ianam, adposita d littera quae saepe i litterae causa decoris adponitur, reditur redhibetur redintegratur et similia. 9 Ianum quidam solem demonstrari volunt, et ideo geminum, quasi utriusque ianuae caelestis potentem, qui exoriens aperiat diem, occidens claudat: invocarique primum, cum alicui deo res divina celebratur, ut per eum pateat ad illum cui immolatur accessus, quasi preces supplicum per portas suas ad deos ipse transmittat. 10 Inde et simulachrum eius plerumque fingitur manu dextera trecentorum et sinistra sexaginta et quinque numerum tenens ad demonstrandum anni dimensionem, quae praecipua est solis potestas.

11 Alii mundum, id est caelum, esse voluerunt; Ianumque ab eundo dictum, quod mundus semper eat, dum in orbem volvitur et ex se initium faciens in se refertur: unde et Cornificius Etymorum libro tertio: Cicero, inquit, non Ianum sed Eanum nominat, ab eundo. 12 Hinc et Phoenices in sacris imaginem eius exprimentes draconem finxerunt in orbem redactum caudamque suam devorantem, ut appareat mundum et ex se ipso ali et in se revolvi. 13 Ideo et apud nos in quattuor partes spectat, ut demonstrat simulachrum eius Faleris advectum. Gavius Bassus in eo libro quem de dis conposuit Ianum bifrontem fingi ait, quasi superum atque inferum ianitorem: eundem quadriformem, quasi universa climata maiestate conplexum. 14 Saliorum quoque antiquissimis carminibus deorum deus canitur. Marcus etiam Messala, Cn. Domitii in consulatu collega idemque per annos quinquaginta et quinque augur, de Iano ita incipit: Qui cuncta fingit eademque regit, aquae terraeque vim ac naturam gravem atque pronam in profundum dilabentem, ignis atque animae levem, in inmensum in sublime fugientem, copulavit circumdato caelo: quae vis caeli maxima duas vis dispares conligavit.

15 In sacris quoque invocamus Ianum Geminum, Ianum Patrem, Ianum Iunonium, Ianum Consivium, Ianum Quirinum, Ianum Patultium et Clusivium. 16 Cur Geminum invocemus, supra iam diximus: Patrem, quasi deorum deum: Iunonium, quasi non solum mensis Ianuarii sed mensium omnium ingressus tenentem; in ditione autem Iunonis sunt omnes Kalendae, unde et Varro libro quinto Rerum divinarum scribit Iano duodecim aras pro totidem mensibus dedicatas: Consivium a conserendo, id est a propagine generis humani quae Iano auctore conseritur: Quirinum, quasi bellorum potentem, ab hasta quam Sabini curin vocant: Patultium et Clusivium, quia bello caulae eius patent, pace clauduntur. 17 Huius autem rei haec causa narratur. Cum bello Sabino quod virginum raptarum gratia commissum est Romani portam quae sub radicibus collis Viminalis erat, quae postea ex eventu Ianualis vocata est, claudere festinarent, quia in ipsam hostes ruebant: postquam est clausa, mox sponte patefacta est: cumque iterum ac tertio idem contigisset, armati plurimi pro limine, quia claudere nequibant, custodes steterunt: cumque ex alia parte accerimo praelio certaretur, subito fama pertulit fusos a Tatio nostros. 18 Quam ob causam Romani qui aditum tuebantur territi profugerunt: cumque Sabini per portam patentem irrupturi essent, fertur ex aede Iani per hanc portam magnam vim torrentium undis scatentibus erupisse, multasque perduellium catervas aut exustas ferventi aqua aut devoratas rapida voragine deperisse. Ea re placitum, ut belli tempore, velut ad urbis auxilium profecto deo, fores reserarentur. Haec de Iano.

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 08:22:57 - flow version _RPTC_G1.3