Saturnali libro 1 capitolo 11

Tunc Evangelus: Hoc quidem, inquit, iam ferre non possum, quod Praetextatus noster in ingenii sui pompam et ostentationem loquendi vel paulo ante honori alicuius dei adsignari voluit quod servi cum dominis vescerentur, quasi vero curent divina de servis aut sapiens quisquam domi suae contumeliam tam foedae societatis admittat, vel nunc Sigillaria, quae lusum reptanti adhuc infantiae oscillis fictilibus praebent, temptat officio religionis ascribere, et quia princeps religiosorum putatur, nonnulla iam et superstitionis admiscet, quasi vero nobis fas non sit Praetextato aliquando non credere. 2 Hic cum omnes exhorruissent, Praetextatus renidens: Superstitiosum me, Evangele, nec dignum cui credatur existimes volo, nisi utriusque tibi rei fidem ratio adserta monstraverit. Et, ut primum de servis loquamur, iocone an serio putas esse hominum genus quod di inmortales nec cura sua nec providentia dignentur? An forte servos in hominum numero esse non pateris? Audi igitur, quanta indignatio de servi supplicio caelum penetraverit. 3 Anno enim post Romam conditam quadringentesimo septuagesimo quarto Autronius quidam Maximus servum suum verberatum patibuloque constrictum ante spectaculi commissionem per circum egit: ob quam causam indignatus Iuppiter Annio cuidam per quietem imperavit, ut senatui nuntiaret non sibi placuisse plenum crudelitatis admissum. 4 Quo dissimulante filium ipsius mors repentina consumpsit, ac post secundam denuntiationem ob eandem negligentiam ipse quoque in subitam corporis debilitatem solutus est. Sic demum ex consilio amicorum lectica delatus senatui retulit, et vix consummato sermone sine mora recuperata bona valitudine curia pedibus egressus est. 5 Ex senatus itaque consulto et Maenia lege ad propitiandum Iovem additus est illis Circensibus dies, isque instauratitius dictus est, non a patibulo, ut quidam putant, Graeco nomine ἀπὸ τοῦ σταυροῦ, sed a redintegratione, ut Varroni placet, qui instaurare ait esse instar novare. 6 Vides, quanta de servo ad deorum summum cura pervenerit. Tibi autem unde in servos tantum et tam inane fastidium, quasi non ex isdem tibi et constent et alantur elementis eundemque spiritum ab eodem principio carpant? 7 Vis tu cogitare eos quos ius tuum vocas isdem seminibus ortos eodem frui caelo, aeque vivere aeque mori? Servi sunt? immo homines. Servi sunt? immo conservi, si cogitaveris tantundem in utrosque licere fortunae. Tam tu illum videre liberum potes, quam ille te servum. Nescis, qua aetate Hecuba servire coeperit, qua Croesus, qua Darei mater, qua Diogenes, qua Plato ipse? 8 Postremo quid ita nomen servitutis horremus? Servus est quidem: sed necessitate, sed fortasse libero animo servus est. Hoc illi nocebit, si ostenderis quis non sit. Alius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni, omnes spei, omnes timori. Et certe nulla servitus turpior quam voluntaria. 9 At nos iugo a fortuna inposito subiacentem tamquam miserum vilemque calcamus: quod vero nos nostris cervicibus inserimus non patimur reprehendi. 10 Invenies inter servos aliquem pecunia fortiorem: invenies dominum spe lucri oscula alienorum servorum manibus infigentem: non ergo fortuna homines aestimabo sed moribus. Sibi quisque dat mores: conditionem casus adsignat. Quemadmodum stultus est qui empturus equum non inpsum inspicit sed stratum eius ac frenos, sic stultissimus est qui hominem aut ex veste aut ex conditione, quae nobis vestis modo circumdata est, aestimandum putat. 11 Non est, mi Evangele, quod amicum tantum in foro et in curia quaeras. Si diligenter adtenderis, invenies et domi. Tu modo vive cum servo clementer: comiter quoque et in sermonem illum et nonnumquam in necessarium admitte consilium. Nam et maiores nostri omnem dominis invidiam, omnem servis contumeliam detrahentes, dominum patremfamilias, servos familiares appellaverunt. 12 Colant ergo te potius servi tui, mihi crede, quam timeant. Dicet aliquis nunc me dominos de fastigio suo deicere, et quodammodo ad pileum servos vocare, quos debere dixi magis colere quam timere. Hoc qui senserit obliviscetur id dominis parum non esse quod dis satis est. 13 Deinde qui colitur etiam amatur: non potest amor cum timore misceri. Unde putas adrogantissimum illud manasse proverbium quo iactatur totidem hostes nobis esse quot servos? Non habemus illos hostes sed facimus, cum in illos superbissimi contumeliosissimi crudelissimi sumus, et ad rabiem nos cogunt pervenire deliciae, ut quicquid non ex voluntate respondit iram furoremque evocet. 14 Domi enim nobis animos induimus tyrannorum, et non quantum decet, sed quantum licet, exercere volumus in servos. Nam, ut cetera crudelitatis genera praeteream, sunt qui, dum se mensae copiis et aviditate distendunt, circumstantibus servis movere labra nec in hoc quidem, ut loquantur, licere permittunt: virga murmur omne conpescitur, et ne fortuita quidem verberibus excepta sunt: tussis sternutamentum singultus magno malo luitur. 15 Sic fit ut isti de domino loquantur quibus coram domino loqui non licet. At illi quibus non tantum praesentibus dominis sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere cervicem et periculum inminens in caput suum vertere: in conviviis loquebantur, sed in tormentis tacebant. 16 Vis exercitas in servili pectore virtutes recenseamus? Primus tibi Urbinus occurrat: qui cum iussus occidi in Reatino lateret, latebris proditis unus ex servis anulo eius et veste insignitus in cubiculo ad quod inruebant qui persequebantur pro domino iacuit, militibusque ingredientibus cervicem praebuit et ictum tamquam Urbinus excepit. Urbinus postea restitutus monumentum ei fecit titulo scriptionis qui tantum meritum loqueretur adiecto. 17 Aesopus libertus Demosthenis conscius adulterii quod cum Iulia patronus admiserat tortus diutissime perseveravit non prodere patronum, donec aliis coarguentibus consciis Demosthenes ipse fateretur. 18 Et ne aestimes ab uno facile celari posse secretum, Labienum ope libertorum latentem ut indicarent liberti nullo tormentorum genere conpulsi sunt. Ac, ne quis libertos dicat hanc fidem beneficio potius libertatis acceptae quam ingenio debuisse, accipe servi in dominum benignitatem, cum ipse a domino puniretur. 19 Antium enim Restionem proscriptum solumque nocte fugientem diripientibus bona eius aliis servus conpeditus inscripta fronte, cum post damnationem domini aliena esset misericordia solutus, fugientem persecutus est, hortatusque ne se timeret scientem contumeliam suam fortunae inputandam esse non domino, abditumque ministerio suo aluit.

20 Cum deinde persequentes adesse sensisset, senem quem casus obtulit iugulavit et in constructam pyram coniecit: qua accensa occurrit eis qui Restionem quaerebant dicens damnatum sibi poenas luisse multo acrius a se vexatum quam ipse vexarat: et fide habita Restio liberatus est. 21 Caepionem quoque qui in Augusti necem fuerat animatus, postquam detecto scelere damnatus est, servus ad Tiberim in cista detulit, pervectumque Hostiam inde in agrum Laurentem ad patris villam nocturno itinere perduxit. Cumis deinde navigationis naufragio una expulsum dominum Neapoli dissimulanter occuluit: exceptusque a centurione nec pretio nec minis ut dominum proderet potuit adduci. 22 Asinio enim Pollione acerbe cogente Patavinos ut pecuniam et arma conferrent, dominisque ob hoc latentibus, praemio servis cum libertate proposito qui dominos suos proderent, constat servorum nullum victum praemio dominum prodidisse. 23 Audi in servis non fidem tantum sed et facundum bonae inventionis ingenium. Cum premeret obsidio Grumentum, servi relicta domina ad hostes transfugerunt. Capto deinde oppido impetum in domum habita conspiratione fecerunt et extraxerunt dominam vultu poenam minante ac voce obviis adserente, quod tandem sibi data esset copia crudelem dominam puniendi: raptamque quasi ad supplicium obsequiis plenis pietate tutati sunt. 24 Vide in hac fortuna etiam magnanimitatem exitum mortis ludibrio praeferentem. C. Vettium Pelignum Italicensem conprehensum a cohortibus suis, ut Pompeio traderetur, servus eius occidit, ac se, ne domino superstes fieret, interemit. 25 C. Gracchum ex Aventino fugientem Euporus servus vel, ut quidam tradunt, Philocrates, dum aliqua spes salutis erat indivulsus comes, qua potuit ratione tutatus est: super occisum deinde animam scissis proprio vulnere visceribus effudit. 26 Ipsum P. Scipionem Africani patrem, postquam cum Hannibale conflixerat, saucium in equum servus inposuit et ceteris deserentibus solus in castra perduxit. 27 Parum fuerit dominis praestitisse viventibus: quid, quod in his quoque exigendae vindictae repperitur animositas? Nam Seleuci regis servus, cum serviret amico eius a quo dominus fuerat interemptus, coenantem in ultionem domini confodit. 28 Quid, quod duas virtutes quae inter nobiles quoque unice clarae sunt in uno video fuisse mancipio, imperium regendi peritiam et imperium contempnendi magnanimitatem? 29 Anaxilaus enim Messenius, qui Messanam in Sicilia condidit, fuit Rheginorum tyrannus. Is cum parvos relinqueret liberos, Micytho servo suo commendasse contentus est. Is tutelam sancte gessit, imperiumque tam clementer optinuit, ut Rhegini a servo regi non dedignarentur. Perductis deinde in aetatem pueris et bona et imperium tradidit: ipse parvo viatico sumpto profectus est et Olympiae cum summa tranquillitate consenuit. 30 Quid etiam in commune servilis fortuna profuerit, non paucis docetur. Bello Punico cum deessent qui scriberentur, servi pro dominis pugnaturos se polliciti in civitatem recepti sunt, et Volones, qui sponte hoc voluerunt, appellati. 31 Ad Cannas quoque victis Romanis octo milia servorum empta militaverunt: cumque minoris captivi redimi possent, maluit se res publica servis in tanta tempestate committere: sed et post calamitatem apud Thrasimenum notae cladis acceptam libertini quoque in sacramentum vocati sunt. 32 Bello sociali cohortium duodecim ex libertinis conscriptarum opera memorabilis virtutis apparuit. Caesarem, cum milites in amissorum locum substitueret, servos quoque ab amicis accepisse et eorum forti opera usum esse conperimus. Caesar Augustus in Germania et Illyrico cohortes libertino conplures legit, quas voluntarias appellavit.

33 Ac, ne putes haec in nostra tantum contigisse re publica, Borysthenitae obpugnante Zopyrione servis liberatis dataque civitate peregrinis et factis tabulis novis hostem sustinere potuerunt. 34 Cleomenes Lacedaemonius, cum mille et quingenti soli Lacedaemonii qui arma ferre possent superfuissent, ex servis manu missis bellatorum novem milia conscripsit. Athenienses quoque consumptis publicis opibus servis libertatem dederunt. 35 Ac, ne in solo virili sexu aestimes inter servos extitisse virtutes, accipe ancillarum factum non minus memorabile, nec quo utilius rei publicae in ulla nobilitate repperias. 36 Nonis Iuliis diem festum esse ancillarum tam vulgo notum est, ut nec origo et causa celebritatis ignota sit. Iunoni enim Caprotinae die illo libero pariter ancillaeque sacrificant sub arbore caprifico in memoriam benignae virtutis quae in ancillarum animis pro conservatione publicae dignitatis apparuit. 37 Nam post urbem captam cum sedatus esset Gallicus motus, res publica vero esset ad tenue deducta, finitimi oportunitatem invadendi Romani nominis aucupati praefecerunt sibi Postumium Livium Fidenatium dictatorem, qui mandatis ad senatum missis postulavit ut, si vellent reliquias suae civitatis manere, matres familiae sibi et virgines dederentur. 38 Cumque patres essent in ancipiti deliberatione suspensi, ancilla nomine Tutela seu Philotis pollicita est se cum ceteris ancillis sub nomine dominarum ad hostes ituram: habituque matrumfamilias et virginum sumpto hostibus cum prosequentium lacrimis ad fidem doloris ingestae sunt. 39 Quae cum a Livio in castris distributae fuissent, viros plurimo vino provocaverunt diem festum apud se esse simulantes: quibus soporatis ex arbore caprifico quae castris erat proxima signum Romanis dederunt. 40 Qui cum repentina incursione superassent, memor beneficii senatus omnes ancillas manu iussit emitti dotemque his ex publico fecit et ornatum quo tunc erant usae gestare concessit, diemque ipsum Nonas Caprotinas nuncupavit ab illa caprifico ex qua signum victoriae ceperunt, sacrificiumque statuit annua sollemnitate celebrandum, cui lac quod ex caprifico manat propter memoriam facti procedentis adhibetur. 41 Sed nec ad philosophandum ineptum vel inpar servile ingenium fuit. Phaedon ex cohorte Socratica Socratique et Platoni perfamiliaris adeo, ut Plato eius nomini librum illum divinum de inmortalitate animae dicaret, servus fuit forma atque ingenio liberali. Hunc Cebes Socraticus hortante Socrate emisse dicitur habuisseque in philosophiae disciplinis: atque is postea philosophus inlustris emersit: sermonesque eius de Socrate admodum elegantes leguntur. 42 Alii quoque non pauci servi fuerunt qui post philosophi clari extiterunt: ex quibus ille Menippus fuit, cuius libros M. Varro in saturis aemulatus est, quas alii Cynicas, ipse appellat Menippeas. Sed et Philostrati Peripatetici servus Pompylus et Zenonis Stoici servus qui Perseus vocatus est et Epicuri cui Mys nomen fuit philosophi non incelebres illa aetate vixerunt: Diogenes etiam Cynicus, licet ex libertate in servitutem venum ierat. 43 Quem cum emere vellet Xeniades Corinthius et, quid artificii novisset, percontatus esset: Novi, inquit Diogenes, hominibus liberis imperare. Tunc Xeniades responsum eius demiratus emisit manu, filiosque suos ei tradens: 44 Accipe, inquit, liberos meos quibus imperes. De Epicteto autem philosopho nobili, quod is quoque servus fuit, recentior est memoria quam ut possit inter oblitterata nesciri. 45 Cuius etiam de se scripti duo versus feruntur, ex quibus aliud latenter intellegas, non omni modo dis exosos esse qui in hac vita cum aerumnarum varietate luctantur, sed esse archanas causas ad quas paucorum potuit pervenire curiositas: Δοῦλος Ἐπίκτητος γενόμην, καὶ σῶμ’ ἀνάπηρος, Καὶ πενίην Ἶρος, καὶ φίλος ἀθανάτοις. 46 Habes, ut opinor, adsertum non esse fastidio despiciendum servile nomen, cum et Iovem tetigerit cura de servo et multos ex his fideles providos fortes, philosophos etiam, extitisse constiterit: nunc de Sigillaribus, ne ridenda me potius aestimes quam sancta dixisse, paucis recensendum est. 47 Epicadus refert Herculem occiso Geryone, cum victor per Italiam armenta duxisset, ponte qui nunc sublicius dicitur ad tempus instructo hominum simulachra pro numero sociorum quos casu peregrinationis amiserat in fluvium demisisse, ut aqua secunda in mare advecta pro corporibus defunctorum veluti patriis sedibus redderentur, et inde usum talia simulachra fingendi inter sacra mansisse. 48 Sed mihi huius rei illa origo verior aestimatur quam paulo ante memini retulisse: Pelasgos, postquam felicior interpretatio capita non viventium sed fictilia, et φωτὸς aestimationem non solum hominem sed etiam lumen significare docuisset, coepisse Saturno cereos potius accendere et in sacellum Ditis arae Saturni cohaerens oscilla quaedam pro suis capitibus ferre. 49 Ex illo traditum ut cerei Saturnalibus missitarentur, et sigilla arte fictili fingerentur ac venalia pararentur quae homines pro se atque suis piaculum pro Dite Saturno facerent. 50 Ideo Saturnalibus talium commerciorum coepta celebritas septem occupat dies, quos tantum feriatos facit esse, non festos omnes: nam medio, id est tertio decimo Kalendas, fastum probavimus: et aliis hoc adsertionibus ab his probatum est qui rationem anni mensium dierumque et ordinationem a Caesare digestam plenius retulerunt.

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 08:22:57 - flow version _RPTC_G1.3