Saturnali libro 2 capitolo 1

1 Hic ubi modestus edendi modus cessare fecit castimoniam ferculorum et convivalis laetitia minusculis poculis oriebatur, Avienus ait: Bene ac sapienter Maro noster tumultuosum et sobrium uno eodemque versu descripsit sub paucorum verborum inmutatione convivium.

Nam ubi sub adparatu regio procedere solet luxus ad strepitum, Postquam prima, inquit, quies epulis at, cum heroes castigatis dapibus adsidunt, non reducit quietem, quia nec praecessit tumultus, sed: Postquam exempta fames epulis. 2 Nostrum hoc convivium, quod et heroici seculi pudicitiam et nostri conduxit elegantiam, in quo splendor sobrius et diligens parsimonia, Agathonis convivio vel post magniloquentiam Platonis non conponere tantum sed nec praeferre dubitaverim. 3 Nam ipse rex mensae nec in moribus Socrate minor et in re publica philosopho efficacior: ceteri qui adestis eminentiores estis ad studia virtutum quam ut poetis comicis et Alcibiadi, qui tantum fuit fortis ad crimina, aliisque quibus frequens illud convivium fuit vos quisquam aestimet conparandos. 4 Bona verba quaeso, Praetextatus ait, circa reverentiam tantum Socraticae maiestatis: nam reliquis qui in illo fuere symposio haec lumina quis non praeponenda consentiat? Sed quorsum tibi, Aviene, hoc tendit exemplum? 5 Quia sub illorum, inquit, supercilio non defuit qui psaltriam intromitti peteret, ut puella ex industria supra naturam mollior canora dulcedine et saltationis lubrico exerceret inlecebris philosophantes. 6 Illic hoc fieri temptatum est, ut Agathonis victoria celebraretur: nos honorem dei cuius hoc festum est nullo admixtu voluptatis augemus. Neque ego sum nescius vos nec tristitiam   nec nubilum vultum in bonis ducere, nec Crassum illum quem Cicero auctore Lucilio semel in vita risisse scribit magnopere mirari.

7 Ad haec cum Praetextatus diceret ludicras voluptates nec suis Penatibus adsuetas nec ante coetum tam serium producendas, excepit Symmachus: 8 Quia Saturnalibus optimo dierum, ut ait Veronensis poeta, nec voluptas nobis ut Stoicis tamquam hostis repudianda est, nec ut Epicureis summum bonum in voluptate ponendum, excogitemus alacritatem lascivia carentem: et, ni fallor, inveni, ut iocos veterum ac nobilium virorum edecumatos ex multiiugis libris relatione mutua proferamus. 9 Haec nobis sit litterata laetitia et docta cavillatio vicem planipedis et sabulonis  inpudica et praetextata verba iacientis ad pudorem ac modestiam versus imitata. 10 Haec res et cura et studio digna veteribus visa est: et iam primum animadverto duos quos eloquentissimos antiqua aetas tulit, comicum Plautum et oratorem Tullium, eos ambos etiam ad iocorum venustatem ceteris praestitisse. 11 Plautus quidem ea re clarus fuit, ut post mortem eius comoediae, quae incertae ferebantur, Plautinae tamen esse de iocorum copia noscerentur.

12 Cicero autem quantum in ea re valuerit quis ignorat qui vel liberti eius libros quos is de iocis patroni conposuit, quos  quidam ipsius putant esse, legere curavit? Quis item nescit consularem eum scurram ab inimicis appellari solitum? quod in oratione etiam sua Vatinius posuit. 13 Atque ego, ni longum esset, referrem, in quibus causis, cum nocentissimos reos tueretur, victoriam iocis adeptus sit: ut ecce pro L. Flacco, quem repetundarum reum ioci oportunitate de manifestissimis criminibus exemit. Is iocus in oratione non extat: mihi ex libro Fusii Vivaculi notus est, et inter alia eius dicta celebratur. 14 Sed in hoc verbum non casu incidi: volens feci. Iocos enim hoc genus veteres nostri dicta dicebant. Testis idem Cicero, qui in libro epistolarum ad Cornelium Nepotem secundo sic ait: Itaque nostri, cum omnia quae dixissemus dicta essent, quae facete et breviter et acute locuti essemus, ea proprio nomine appellari dicta voluerunt. Haec Cicero. Novius vero Pomponiusque iocos non raro dicteria  nominant. 15 Marcus etiam Cato ille Censorius argute iocari solitus est. Horum nos ab invidia muniret auctoritas, etiamsi nostris cavillaremur: at cum veteribus dicta referamus, ipsa utique auctorum dignitate defendimur. Si ergo probatis inventum, agite quod cuique de dictis talibus in mentem veniet vicissim memoriam nostram excitando referamus. 16 Placuit universis laetitiae excogitata sobrietas: et ut Praetextatus incipiendo auctoritatem de exemplo praeberet hortati sunt.

Copyright © 2007-2019 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and Jan Janikowski 2010-2019 ©. All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2019-09-11 08:43:57