Saturnali libro 2 capitolo 2

1 Tum ille: Dictum volo hostis referre, sed victi et cuius memoria instaurat Romanorum triumphos.

Hannibal Carthaginiensis apud regem Antiochum profugus facetissime cavillatus est. 2 Ea cavillatio huiuscemodi fuit. Ostendebat Antiochus in campo copias ingentes quas bellum populo Romano facturus conparaverat, convertebatque exercitum insignibus argenteis et aureis florentem: inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis et ephippiis, monilibus ac faleris praefulgentem. Atque ibi rex contemplatione tanti et tam ornati exercitus gloriabundus Hannibalem aspicit et: Putasne, inquit, satis esse Romanis haec omnia? 3 Tunc Poenus eludens ignaviam inbelliamque militum eius pretiose armatorum: Plane, inquit, satis esse credo Romanis haec, etsi avarissimi sunt. Nihil prorsum neque tam lepide neque tam acerbe dici potest. Rex de numero exercitus sui ac de aestimanda aequiperatione quaesiverat: respondit Hannibal de praeda. 4 Flavianus subiecit: Sacrificium apud veteres fuit quod vocabatur propter viam. In eo mos erat ut, si quid ex epulis superfuisset, igne consumeretur. Hinc Catonis iocus est. Namque Albidium quendam, qui bona sua comedisset et novissime domum quae ei reliqua erat incendio perdidisset, propter viam fecisse dicebat: quod comesse non potuerit, id combussisse. 5 Symmachus deinde: Mater M. Bruti, Servilia, cum pretiosum aere parvo fundum abstulisset a Caesare subiciente hastae bona civium, non effugit dictum tale Ciceronis: Equidem, quo melius emptum sciatis, conparavit Servilia hunc fundum tertia deducta.  Filia autem Serviliae erat Iunia Tertia eademque C.

Cassii uxor, lasciviente dictatore tam in matrem quam in puellam. Tunc luxuriam senis adulteri civitas subinde rumoribus iocisque carpebat, ut mala non tantum seria forent. 6 Post hunc Caecina Albinus: Plancus in iudicio forte amici cum molestum testem destruere vellet, interrogavit, quia sutorem sciebat, quo artificio se tueretur. Ille urbane respondit: Gallam subigo. Sutorium hoc habetur instrumentum, quod non infacete in adulterii exprobrationem ambiguitate convertit. Nam Plancus in Maevia Galla nupta male audiebat. 7 Secutus est Furius Albinus: Post Mutinensem fugam quaerentibus, quid ageret Antonius, respondisse familiaris eius ferebatur: Quod canis in Aegypto: bibit et fugit: quando in illis regionibus constat canes raptu crocodilorum exterritos currere et bibere. 8 Eustathius deinde: Publius Mucium inprimis malivolum cum vidisset solito tristiorem: Aut Mucio, inquit, nescio quid incommodi accessit, aut nescio cui aliquid boni. 9 Inde Avienus:  Faustus Syllae filius, cum soror eius eodem tempore duos moechos haberet, Fulvium fullonis filium et Pompeium cognomine Maculam: Miror, inquit, sororem meam habere maculam, cum fullonem habeat.

10 Hic Evangelus: Apud L. Mallium, qui optimus pictor Romae habebatur, Servilius Geminus forte coenabat: cumque filios eius deformes vidisset: Non similiter, inquit, Malli, fingis et pingis. Et Mallius: In tenebris enim fingo, inquit, luce pingo. 11 Eusebius deinde: Demosthenes, inquit, excitatus ad Laidis famam, cuius formam tunc Graecia mirabatur, accessit, ut et ipse famoso amore potiretur. Qui ubi dimidium talentum unius pretium noctis audivit, discessit hoc dicto: Οὐκ ἀγοράζω τοσούτου μετανοῆσαι. 12 Inter haec cum Servius ordine se vocante per verecundiam sileret: Omnes nos, inquit Evangelus, inpudentes grammatice pronuntias, si tacere talia vis videri tuitionem pudoris: unde neque tuum nec Disarii aut Hori supercilium liberum erit a superbiae nota, ni Praetextatum et nos velitis imitari. 13 Tunc Servius, postquam magis silentium erubescendum vidit, ad libertatem se similis relationis animavit. Marcus, inquit,  Otacilius Pitholaus, cum Caninius Revilus uno tantum die consul fuisset, dixit: Ante flamines, nunc consules diales fiunt. 14 Nec Disarius ultra exprobrationem taciturnitatis expectans ait: 15 Post hunc Horus quoque: Adfero ad vos, inquit, δίστιχον Platonis, quo ille adulescens luserit, cum tragoediis quoque eadem aetate praeluderet:

Τὴν ψυχὴν Ἀγάθωνα φιλῶν ἐπὶ χείλεσιν ἒσχον· ἦλθε γὰρ ἡ τλήμων ὡς διαβησομύνη. 16 Orta ex his laetitia et omnibus in censorium risum remissis ac retractantibus quae a singulis antiquae festivitatis sapore prolata sunt, Symmachus ait: Hos Platonis versiculos, quorum magis venustatem an brevitatem mireris incertum est, legisse me memini in Latinum tanto latius versos quanto solet nostra quam Graecorum lingua brevior et angustior aestimari: 17 et, ut opinor, haec verba sunt: Dum semiulco savio Meum puellum savior, Dulcemque florem spiritus Duco ex aperto tramite: Anima aegra et saucia Cucurrit ad labias mihi Rictumque in oris pervium, Et labra pueri mollia Rimata itiner transitus Ut transire nititur! Tum si morae quid plusculae Fuisset in coetu osculi, Amoris igne percita Transisset et me linqueret: Et mira prosum res fieret, Ut ad me fierem mortuus, Ad puerum intus viverem.

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 08:22:57 - flow version _RPTC_G1.3