Saturnali libro 2 capitolo 3

Sed miror omnes vos ioca tacuisse Ciceronis, in quibus facundissimus, ut in omnibus, fuit: et, si videtur, ut aedituus responsa numinis sui praedicat ita ego quae memoria suggesserit refero dicta Ciceronis.

Tum omnibus ad audiendum erectis ille sic incipit: 2 M. Cicero, cum apud Damasippum coenaret et ille mediocri vino posito diceret: Bibite Falernum hoc, annorum quadraginta est: Bene, inquit, aetatem fert. 3 Idem cum Lentulum generum suum, exiguae naturae hominem, longo gladio adcinctum vidisset: Quis, inquit, generum meum ad gladium alligavit? 4 Nec Q. Ciceroni fratri circa similem mordacitatem pepercit. Nam cum in ea provincia quam ille rexerat vidisset clypeatam imaginem eius ingentibus lineamentis usque ad pectus ex more pictam (erat autem Quintus ipse staturae parvae), ait: Frater meus dimidius maior est quam totus. 5 In consulatu Vatinii, quem paucis diebus gessit, notabilis Ciceronis urbanitas circumferebatur. Magnum ostentum, inquit, anno Vatinii factum est, quod illo consule nec bruma nec ver nec aestas nec autumnus fuit. Querenti deinde Vatinio, quod gravatus esset domum ad se infirmatum venire,  respondit: Volui in consulatu tuo venire, sed nox me conprehendit. Ulcisci autem se Cicero videbatur, ut qui respondisse sibi Vatinium meminerat, cum humeris se rei publicae de exilio reportatum gloriaretur: Unde ergo tibi varices? 6 Caninius quoque Revilus, qui uno die, ut iam Servius retulit, consul fuit, rostra cum ascendisset, pariter honorem iniit consulatus et eieravit: quod Cicero omni gaudens occasione urbanitatis increpuit: Λογοθεώρητος est Caninius consul, et deinde: Hoc consecutus est Revilus, ut quaereretur quibus consulibus consul fuerit. Dicere praeterea non destitit: Vigilantem habemus consulem Caninium, qui in consulatu suo somnum non vidit. 7 Pompeius Ciceronis facetiarum inpatiens fuit: cuius haec dicta ferebantur: Ego vero quem fugiam habeo, quem sequar non habeo. Sed et cum ad Pompeium venisset, dicentibus sero eum venisse respondit: Minime sero veni: nam nihil hic paratum video.

8 Deinde interroganti Pompeio, ubi gener eius Dolabella esset, respondit: Cum socero tuo. Et cum donasset Pompeius transfugam civitate Romana: Hominem bellum, inquit; Gallis civitatem promittit alienam, qui nobis nostram non potest reddere. Propter quae merito videbatur dixisse Pompeius: Cupio ad hostes Cicero transeat, ut nos timeat. 9 In Caesarem quoque mordacitas Ciceronis dentes suos strinxit. Nam primum post victoriam Caesaris interrogatus, cur in electione partis errasset, respondit: Praecinctura me decepit, iocatus in Caesarem, qui ita toga praecingebatur ut trahendo laciniam velut mollis incederet, adeo ut Sylla tamquam providus dixerit Pompeio: Cave tibi illum puerum male praecinctum. 10 Deinde cum Laberius in fine ludorum anulo aureo honoratus a Caesare e vestigio in quattuordecim ad spectandum transiit violato ordine, et cum detrectatus est eques Romanus et comminus remensus, ait Cicero praetereunti Laberio et sedile quaerenti: Recepissem te, nisi anguste sederem, simul et illum respuens et in novum senatum iocatus, cuius numerum Caesar supra fas auxerat. Nec inpune. Respondit enim Laberius: Mirum, si anguste sedes, qui soles duabus sellis sedere, exprobrata levitate Ciceronis qua inmerito optimus civis male audiebat.

11 Idem Cicero alias facilitatem Caesaris in adlegendo senatu inrisit palam. Nam, cum ab hospite  suo P. Mallio rogaretur ut decurionatum privigno eius expediret, adsistente frequentia disict: Romae, si vis, habebit: Pompeis difficile est. 12 Nec intra haec eius mordacitas stetit: quippe ab Androne quodam Laodiceno salutatus cum causam adventus requisisset comperissetque, nam ille se legatum de libertate patriae ad Caesarem venisse respondit, ita expressit publicam servitutem: Ἐὰν ἐπιτύχῃς, καὶ περὶ ἡμῶν πρέσβευσον. 13 Vigebat in eo excedens iocos et seria mordacitas, ut hoc est ex epistola ad C. Cassium dictatoris violatorem: Vellem Idibus Martiis me ad coenam invitasses, profecto reliquiarum nihil fuisset: nunc me reliquiae vestrae exercent. Idem Cicero de Pisone genero et M. Lepido lepidissime cavillatus est. 14 Dicente adhuc Symmacho et, ut videbatur, plura dicturo intercedens Avienus, ut fieri in sermonibus convivalibus solet: Nec Augustus, inquit, Caesar in huiusmodi dicacitate quoquam minor, et fortasse nec Tullio: et, si volentibus vobis erit, aliqua eius quae memoria suggesserit relaturus sum. 15 Et Horus: Permitte, Aviene, Symmachus explicet de his quos iam nominaverat dicta Ciceronis: et oportunius quae de Augusto vis referre succedent. 16 Reticente Avieno Symmachus: Cicero, inquam, cum Piso gener eius mollius incederet, filia autem concitatius, ait filiae: Ambula tamquam vir. Et cum M. Lepidus in senatu dixisset, patribus conscriptis Tullius ait: Ego non tanti fecissem ὁμοιοποίητον. Sed perge, Aviene: ne ultra te dicturientem retardem.

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 08:22:57 - flow version _RPTC_G1.3