Saturnali libro 2 capitolo 4

Et ille: Augustus, inquam, Caesar adfectavit iocos, salvo tamen maiestatis pudorisque respectu, nec ut caderet in scurram.

2 Aiacem tragoediam scripserat, eandemque, quod sibi displicuisset, deleverat. Postea L. Varius tragoediarum scriptor interrogabat eum, quid ageret Aiax suus. Et ille: In spongiam, inquit, incubuit. 3 Idem Augustus, cum ei quidam libellum trepidus   offerret, et modo proferret manum modo retraheret: Putas, inquit, te assem elephanto dare? 4 Idem cum ab eo Pacubius Taurus congiarium peteret, diceretque iam hoc homines vulgo loqui, non parvam sibi ab illo pecuniam datam: Sed tu, inquit, noli credere. 5 Alium praefectura equitum submotum et insuper salarium postulantem dicentemque: Non lucri causa dari hoc mihi rogo, sed ut iudicio tuo munus videar impetrasse, et ita officium deposuisse, hoc dicto repercussit: Tu te accepisse apud omnes affirma, et ego dedisse me non negabo.

6 Urbanitas eiusdem innotuit circa Herennium deditum vitiis iuvenem. Quem cum castris excedere iussisset, et ille supplex hac deprecatione uteretur: Quomodo ad patrias sedes revertar?

quid patri meo dicam? respondit: Dic me tibi displicuisse. 7 Saxo in expeditione percussum ac notabili cicatrice in fronte deformem, nimium tamen sua opera iactantem, sic leniter castigavit: At tu, cum fugies, inquit, numquam post te respexeris. 8 Galbae, cuius informe gibbo erat corpus, agenti apud se cauam et frequenter dicenti: Corrige, in me si quid reprehendis, respondit: Ego te monere possum, corrigere non possum. 9 Cum multi Severo Cassio accusante absolverentur, et architectus fori Augusti expectationem operis diu traheret, ita iocatus est: Vellem Cassius et meum forum accuset.

10 Vettius cum monumentum  patris exarasset, ait Augustus: Hoc est vere monumentum patris colere. 11 Cum audisset inter pueros quos in Syria Herodes rex Iudaeorum intra bimatum iussit interfici filium quoque eius occisum, ait: Melius est Herodis porcum esse quam filium.

12 Idem Augustus, quia Maecenatem suum noverat stilo esse remisso molli et dissoluto, talem se in epistolis quas ad eum scribebat saepius exhibebat, et contra castigationem loquendi quam alias ille scribendo servabat in epistola ad Maecenatem familiari plura in iocos effusa subtexuit: Vale, mel gentium * meculle, ebur ex  Etruria, lasar Arretinum, adamas supernas, Tiberinum margaritum,   Cilniorum smaragde, iaspi figulorum, berylle Porsenae, carbunculum  * habeas, ἵνα συντέμω πάντα, μάλαγμα moecharum.  13 Exceptus est a quodam coena satis parca et quasi cotidiana. Nam paene nulli se invitanti negabat. Post epulum igitur inops ac sine ullo apparatu discedens vale dicenti hoc tantum insusurravit: Non putabam me tibi tam familiarem. 14

Cum de Tyriae purpurae quam emi iusserat obscuritate quereretur, dicente venditore: Erige altius et suspice, his usus est salibus: Quid? ego, ut me populus Romanus dicat bene cultum, in solario ambulaturus sum?

15 Nomenculatori suo, de cuius oblivione querebatur, dicenti: Numquid ad forum mandas? Accipe, inquit, commendatitias, quia illic neminem nosti. 16 Vatinio in prima sua aetate eleganter insultavit. Contusus ille podagra volebat tamen videri discussisse iam vitium, et mille passus ambulare se gloriabatur. Cui Caesar: Non miror, inquit: dies aliquanto sunt longiores.

17 Relata ad se magnitudine aeris alieni, quam quidam eques Romanus dum vixit excedentem ducenties celaverat, culcitam emi cubicularem in eius auctione sibi iussit, et praeceptum mirantibus hanc rationem reddidit: Habenda est ad somnum culcita in qua ille, cum tantum deberet, dormire potuit.

18 Non est intermittendus sermo eius quem Catonis honori dedit. Venit forte in domum in qua Cato habitaverat. Dein Strabone in adulationem Caesaris male existimante de pervicacia Catonis, ait: Quisquis praesentem statum civitatis conmutari non volet, et civis et vir bonus est. Satis serio et Catonem laudavit et sibi, ne quis adfectaret res novare, consuluit. 19 Soleo in Augusto magis mirari quos pertulit iocos quam ipse quos protulit, qui maior est patientiae quam facundiae laus, maxime cum aequanimiter aliqua etiam iocis mordaciora pertulerit. 20 Cuiusdam provincialis iocus asper innotuit. Intraverat Romam simillimus Caesari et in se omnium ora converterat. Augustus perduci ad se hominem iussit, visumque hoc modo interrogavit: Dic mihi, adolescens, fuit aliquando mater tua Romae? Negavit ille, nec contentus adiecit: Sed pater meus saepe. 21 Temporibus triumviralibus Pollio, cum Fescenninos in eum Augustus scripsisset, ait: At ego taceo. Non est enim facile in eum scribere qui potest proscribere. 22 Curtius eques Romanus deliciis diffluens, cum macrum turdum sumpsisset in convivio Caesaris, interrogavit, an mittere licet. Responderat princeps: Quidni liceat? Ille per fenestram statim missit. 23 Aes alienum Augustus cuiusdam senator is  cari sibi non rogatus exolverat numerato quadragies. At ille pro gratiarum actione hoc solum ei scripsit: Mihi nihil. 24 Solebat Licinius libertus eius inchoanti opera patrono magnas pecunias conferre: quem morem secutus centum promisit per libellum in quo virgulae superductae pars ultra pecuniae defectionem protendebatur vacante infra loco. Caesar occasione usus priori alterum centies sua manu iunxit spatio diligenter expleto et adfectata litterae similitudine: geminatamque accepit summam dissimulante liberto, qui postea coepto alio opere leniter factum suum Caesari obiecit libello tali dato: Confero tibi, domine, ad novi operis impensam quod videbitur. 25 Mira etiam censoris Augusti et laudata patientia. Corripiebatur eques Romanus a principe, tamquam minuisset facultates suas. At ille se multiplicasse coram probavit. Mox eidem obiecit quod ad contrahendum matrimonium legibus non paruisset. Ille uxorem sibi et tres esse liberos dixit. Tum adiecit: Posthac, Caesar, cum de honestis hominibus inquiris, honestis mandato. 26 Etiam militis non libertatem tantum sed et temeritatem tulit. In quadam villa inquietas noctes agebat rumpente somnum eius crebro noctuae cantu. Prendendam curavit noctuam. Miles aucupii peritus et spe ingentis praemii pertulit. Laudato imperator mille nummos dari iussit. Ille ausus est dicere: Malo vivat, avemque dimisit. Quis non miratus est non offenso Caesare abisse militem contumacem? 27 Veteranus, cum die sibi dicto periclitaretur, accessit in publico ad Caesarem, rogavitque ut sibi adesset. Ille advocatum quem ex comitatu suo elegerat sine mora dedit, commendavitque ei litigatorem. Exclamavit ingenti  voce veteranus: At non ego, Caesar, periclitante te Actiaco bello vicarium quaesivi, sed pro te ipse pugnavi, detexitque inpressas cicatrices. Erubuit Caesar, venitque in advocationem, ut qui vereretur non superbus tantum sed etiam ingratus videri. 28 Delectatus inter coenam erat symphoniacis Toronii Flacci mangonis, atque eos frumento donaverat, cum in alia acroamata fuisset nummis liberalis: eosdemque postea Toronius aeque inter coenam quaerenti Caesari sic excusavit: Ad molas sunt. 29 Sublimis Actiaca victoria revertebatur. Occurrit ei inter gratulantes corvum tenens, quem instituerat haec dicere: Ave, Caesar victor imperator. Miratus Caesar officiosam avem viginti milibus nummum emit. Socius opificis, ad quem nihil ex illa liberalitate pervenerat, adfirmavit Caesari habere illum et alium corvum, quem ut adferre cogeretur rogavit. Adlatus verba quae didicerat expressit: Ave, victor imperator Antoni. Nihil exasperatus satis duxit iubere illum dividere donativum cum contubernali. 30 Salutatus similiter a psittaco emi eum iussit. Idem miratus in pica hanc quoque redemit. Exemplum sutorem pauperem sollicitavit ut corvum insititueret ad parem salutationem: qui impendio exhaustus saepe ad avem non respondentem dicere solebat: Opera et impensa periit. Aliquando tamen corvus coepit dicere dictatam salutationem. Hac audita dum transit Augustus, respondit: Satis domi salutatorum talium habeo. Superfuit corvo memoria, ut et illa quibus dominum querentem solebat audire subtexeret: Opera et impensa periit. Ad quod Caesar risit, emique avem iussit quanti nullam adhuc emerat. 31 Solebat descendenti a Palatio Caesari honorificum aliquod epigramma porrigere Graeculus. Id cum frustra saepe fecisset, rursumque cum idem facturum vidisset Augustus, breve sua manu in charta exaravit Graecum epigramma: pergenti deinde ad se obviam misit. Ille legendo laudare, mirari tam voce quam vultu: cumque accessisset ad sellam, demissa in fundam pauperem manu paucos denarios protulit quos principi daret: adiectus hic sermo: Ηὴ τὴν σὴν τύχην, Σεβαστέ· εἲ πλέον εἶχον, πλέον ἐδίδουν. Secuto omnium risu dispensatorem Caesar vocavit et sestertia centum milia numerare Graeculo iussit.

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 08:22:57 - flow version _RPTC_G1.3